monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5
Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, De vita, , IV. <<<     >>> VI.

Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, De vita, V.

1 In Gallias redit.
2 Cellam construit.
3 Tres mortuos resuscitat.
4 Puellam mutam sanat.
5 - Inde regressus obviam habuit malignum spiritum, qui sancto viro, quocunque pergeret, comitem se esse spopondit; cui intrepidus respondit: Dominus mihi adiutor est, non timebo minas tuas.
6 Sed multas Arianorum tribulationes sustinens, iterum Gallias repedavit, sanctoque Hilario Pictaviensi iunctus, prope civitatem sibi cellulam construxit, in qua liberius contemplativos carperet fructus.
7 Cui quidam catechumenus adhaerens subita, sancto absente viro, morte praereptus est: quem vir Dei precibus profusis resuscitavit, vitae redditum baptizavit, qui multis postea annis vixit.
8 Alterum quoque, in cuiusdam Lupicini agro laqueo suspensum, sacris orationibus vitae restituit.
9 Tertium ab eodem sancto viro, in Carnoteno oppido, cuiusdam mulieris flentem filium sola oratione in conspectu populi resuscitavit.
10 Quo miraculo viso, plurimi ex populo crediderunt Christo.
11 Succedente itidem tempore, in eodem oppido, mutam ab infantia puellam benedicti olei inunctione sanavit.
Alcuinus HOME

bmv518.317 bnf5325.144 mdl105.164

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik