| 1 | Parentes invisens matrem convertit ad fidem. |
| 2 | Similiter et latronem. |
| 3 | - Idem quoque sanctus vir divino admonitus oraculo, parentes suos ad sacrae fidei convertit professionem; et matrem, quae se mundo genuit, ipse regeneravit Christo. |
| 4 | Hoc quoque itinere latronum perpessus insidias, dum uni traditur ad custodiendum, evangelica praedicatione latronem convertit ad Christum: et qui [Al., et cui] traditus fuit ad poenam, factus est ei in salutem. |