Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO.
| 1 | Praesta, Domine, legentibus profectum, quaerentibus legem tuam, peccatorum omnium remissionem: ut qui desiderio magno ad lumen Scripturarum tuarum pervenire cupimus, nullis peccatis caligantibus obscuremur. |
| 2 | Attrahe nos ad te virtute omnipotentiae tuae. |
| 3 | Ne relinquas sua voluntate vagari, quos pretioso sanguine redemisti. |
| 4 | Imaginem tuam in nobis non sinas obscurari, quae si te praestante defendatur, non diabolo, non nobis liceat tua dona subvertere; quia totum fragile, quidquid tibi nititur obviare. |
| 5 | Audi nos, pie Rex, contra peccata nostra; et prius illa a nobis remove, antequam nos per ea iuste possis in tua examinatione damnare. |
| 6 | Quid nobis nostra insidiatur iniquitas? Quid contra nos delicta confligunt? Creaturam tuam evertere cupiunt, qui nulla substantia firmitate consistunt . . . . . diabolus, cur nos insaturabili dolore prosequitur? Nunquid illi consilium dedimus, ut tibi Domino superbus existeret, et de beatitudine collata caderet, cum tantae per te virtutis insignia possideret? Sufficiat quod nos in Adam perculit; quare quotidianis deceptionibus impius calumniator insequitur? Et sicut ille fragilitatem nostram non desinit impetere, ita tuis possit viribus confusus abscedere. |
| 7 | Non permittas, bone Rex, in nobis saevissimum hostem sua vota complere, qui te graviter eligit offendere. |
| 8 | Quid nos sicut leo rugiens circuit? Quid devorare contendit? Semel illi in baptismate sacro renuntiavimus; semel tibi Domino credere professi sumus. |
| 9 | Tales nos per tuam defensionem concede servari, quales nos fieri per aquam regenerationis, Creator altissime, praestitisti. |
| 10 | Qui tui esse coepimus, alium Deum nesciamus. |
| 11 | Tua gratia redempti sumus, tua mandata, te donante, faciamus. |
| 12 | Si nos relinquis, tergiversator invadit. |
| 13 | Indefessus atque impudens semper assistit, lucra sua computans humanas ruinas. |
| 14 | Blanditur ut decipiat, instigat ut perimat. |
| 15 | Maxime per corpus nostrum animas decipit, et ita labilis per desideria humana diffunditur, ut nulla pene providentia, nullo prius consilio sentiatur. |
| 16 | Longum est per singula discurrere. |
| 17 | Tali quis possit obsistere, nisi tu, Domine, illi decreveris obviare? Quid enim de nobis possit facere, qui te in nostro corpore ausus fuit per subdola machinamenta tentare? Exaudi nos, o custos hominum. |
| 18 | Hic nos ab illo indulgentia tua libera, qui nos trahere nititur ad gehennam. |
| 19 | Cum illo sortem non habeamus, ut tecum, Domine, habere possimus. |
| 20 | Vindica fabricam tuam ab illo qui destruit. |
| 21 | Dominari alios si faciunt [F., sic facit], qui se ipse damnavit: sed potius ille cum suis pereat, qui perdere cuncta festinat . . . . . Caetera desunt. |