Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate.
| 1 | Dei Patris festinare maximum mihi cito peto adiutorium. |
| 2 | Iesu Christi imploro suffragia, qui natus est ex virgine Maria. |
| 3 | Sancti quoque Spiritus praesidio fungar semper hic vel in exsilio. |
| 4 | Christus a me auferat pericula cuncta, quaeque daemonum iacula. |
| 5 | Ne me captent hostes atque latrones, ne fures, neque mundi praedones. |
| 6 | Ne me undae maris, neque flumina, neque aquae, nulla noceant numina. |
| 7 | Ne tenebris, vel venti, vel flumine, velis plenis ventis quoque prosperis maris, cunctis solvar a periculis. |
| 8 | Christus mecum duras ac pestiferas vincat terrae et aquarum bestias: vincat tela aeris vitalia [F., lethalia?], vincat cuncta tonitrui fulgura. |
| 9 | Vincat quaeque venena serpentina, vincat saeva mundi veneficia: ut haec cuncta non mihi quae diximus, neque meis noceant comitibus. |
| 10 | Sanus ego, sani mei comites, sine damno pergamus incolumes. |
| 11 | Sana nave in pelagi fluctibus, sanis equis velis in terrestribus: sana nostra vehatur pecunia, ut sit apta ad nostra utilia. |
| 12 | Inimici ne sint nobis nociva, quamvis mala prorumpant consilia. |
| 13 | Christi mihi in aeterno nomine viae cunctae pateant magnopere, si ascendam ardua in montium, si descendam convexa in vallium, si . . . vias per vastissimas silvarum, rubo per densissimas: via plana pergam atque lucida usque loci destinati . . . . . Domine Iesu Christe, te obsecro per misericordiam et clementiam tuam, ut praestes mihi veniam delictorum meorum. |
| 14 | Aperi mihi ianuam vitae, et princeps tenebrarum non occurrat mihi. |
| 15 | Non veniat mihi pes superbiae, et manus extranea non contingat mihi: sed suscipe me secundum verbum tuum, et perduc me ad convivium epularum tuarum, ubi epulantur omnes amici tui tecum. |
| 16 | Tu es Iesus Christus Filius Dei vivi, cum Patre et Spiritu sancto regnans in saecula saeculorum. |