monumenta.ch > Alcuinus > DE FIGURIS. > 5 > Ut in regum continetur historia. > ORATIO EFFREM DIACONI.
Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO PRO OMNI POPULO, Ut in regum continetur historia. <<<     >>> ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate.

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO EFFREM DIACONI.

1 Pone, Domine, lacrymas meas in conspectu tuo, sicut in promissione tua, ut avertatur inimicus meus retrorsum, et expavescens conturbet, cum viderit me in loco quem praeparavit misericordia tua.
2 Exspectans autem inimicus videre in loco, quem mihi propter delicta mea praeparavit, videat me in loco lucis et vitae aeternae, et conversus in tenebris conturbetur, quia nequaquam voluntas eius effecta est.
3 Ita benignissime, ita amator hominum, ita qui solus sine peccato es, effunde super me inaestimabilem et immensam misericordiam tuam, et praesta mihi ut et ego et hi qui te diligunt regni tui efficiamur haeredes; et videntes gloriam tuam, adoremus bonitatem tuam: et dicamus pariter, qui digni fuerimus videre insatiabilem pulchritudinem maiestatis tuae: Gloria Patri, qui fecit nos, gloria Filio, qui sanavit nos, gloria Spiritui sancto, qui renovavit nos: Trinitas sancta, une Deus, sub umbra alarum tuarum nos protege, qui es benedictus in saecula.
Alcuinus HOME

bmv405.5