monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p > PSALMUS IN HONORE S. MARIAE. > littera u > 18 > DE NUMERO. > ITEM EIUSDEM.
Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI ISIDORI. <<<     >>> ORATIO SANCTI ISIDORI.

Alcuinus, Officia per ferias, ITEM EIUSDEM.

1 Quo fletu mala mea flere incipiam, quibus lacrymis facinora mea lugeam, quibus fletibus angustias meas plangam? Peccata mea mihi sensum doloris tulerunt.
2 O lacrymae! ubi vos subduxistis? ubi estis fontes lacrymarum? ubi es moeroris unda? ubi estis lamenta? quo fugistis fletus? quo abiistis ploratus? Redite, obsecro vos, in nomine Domini nostri Iesu Christi; redite, progredimini, et oculos meos replete lacrymis.
3 Novemini fontes lacrymarum, aspergite me fletibus, fluite super faciem meam, humectate maxillas meas, genas meas irrigate.
4 Date mihi planctum anxium et amarum.
5 Ego enim infelix et miser flendus ac miserandus, infelicissimus omnium atque miserrimus foeditatem meam conspicio, meumque reatum agnosco.
6 Scio me esse peccatorem, et quam turpis sum video.
7 Iniquum me esse reprehendo, impium me esse accuso.
8 Rogo te, Domine, ut ignoscas mihi; ego agnosco iniquitatem meam.
9 Inter omnes enim gravius corrui, inter omnes deterius cecidi, inter omnes plus peccato subiacui, plus caeteris carnali delectationi succubui.
10 Cunctos carnales squalore luxuriae superavi, omniumque impiorum mala scelere meo vici: ita ut tormenta tartarea vix malis meis sufficiant.
11 Non est enim peccatum super peccatum meum, non est iniquitas super iniquitatem meam.
12 Et nunc summae clementiae Deus, quoniam delicta mea cognita tibi facio, et in iustitiam meam non abscondo; misericordiam tuam deprecor, misericordiam tuam imploro.
13 Tuam imploro miserationem, tuam quaeso clementiam; dele mea peccata, ablue facinora mea.
14 Peccatorum meorum maculas munda, labem criminum meorum purga, sordes delictorum meorum absterge, sordes iniquitatum mearum ablue.
15 Non differas mundationem meam Deus.
16 Totum me tibi sanandum offero, recipiat salutem anima mea.
17 Da vulneri meo salutem.
18 Deus, languoribus meis medelam tribue, post plagas vulnerum redde incolumem.
19 Vulneratus sum, medicum quaero.
20 Languidus sum, medelam posco.
21 Consumpta est caro mea, contabuit species mea.
22 Ossa mea exaruerunt, membra mea contabuerunt.
23 Appropinquavi corruptioni, umbra mortis comprehendit me.
24 Tenebrae operuerunt me, caligo inferni involvit me.
25 Oppressit me tenebrarum horror.
26 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.
27 Tibi honor, et gloria, et virtus, et potestas in saecula saeculorum.
28 Amen.
Alcuinus HOME

bmv405.5

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI ISIDORI. <<<     >>> ORATIO SANCTI ISIDORI.
monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p > PSALMUS IN HONORE S. MARIAE. > littera u > 18 > DE NUMERO. > ITEM EIUSDEM.