monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI ISIDORI. > littera m > littera s > littera l > littera r > PSALMUS APOSTOLORUM. > DISCIPULI. MAGISTER. > 10 > littera i > ORATIO Pro itineris et navigii prosperitate. > littera a > littera p > PSALMUS IN HONORE S. MARIAE. > littera u > 18 > DE NUMERO. > ITEM EIUSDEM. > DE FIGURIS. > ORATIO SANCTI ISIDORI.
Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI COLUMBANI. <<<     >>> ITEM EIUSDEM.

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI ISIDORI.

1 Tu, Domine, verus doctor et praestitor, advocatus et iudex, largitor et munitor: terribilis et clemens, adiutor et consolator, qui caecis mentibus donas aspectum, qui facis infirmis possibile quod praecipis, qui sic pius es, ut assidue rogari velis; sic munificus, ut neminem desperare permittas.
2 Dona quod te praestante bene quaerimus, parce et perduc nos ad illam contemplationem, ubi iam non possimus errare.
3 Dona facere, quae te inspirante loqui praesumpsi.
4 Dona complere, quae alios commonui, ut qui praestitisti pium sermonem, probabilem quoque conferas tuis famulis actionem.
5 Libera nos, amator hominum benignissime, ab illo periculo; ne sicut dicit Apostolus, dum aliis praedico, ipse reprobus inveniar.
6 Quam infirmi simus, tu veraciter nosti; quali hoste deprimamur, agnoscis: Te quaerit certamen impar.
7 Te expetit mortalis infirmitas; quia maiestatis tuae gloria est, si leo rugiens ab infirma ove superetur; si spiritus violentissimus a debilissima carne vincatur.
8 Ille qui de coelo cecidit, et hic te pugnante subdatur; ut si potestatem ipsius ad tempus tua permissione patimur, nequaquam eius insatiabilibus faucibus sorbeamur.
9 Fac illum tristem de humana laetitia, qui de offensione nostra exsultat, Christe Iesu Salvator mundi.
Alcuinus HOME

bmv405.5