Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI MARTINI.
| 1 | Deus gloriae, qui unus et verus, qui solus et iustus es, in quo omnia, sub quo omnia, per quem omnia facta sunt. |
| 2 | Exaudi me orantem, sicut exaudisti tres pueros de camino ignis ardentis. |
| 3 | Exaudi me orantem, sicut exaudisti Ionam de ventre coeti. |
| 4 | Exaudi me orantem, sicut exaudisti Susannam, et liberasti eam de manu iniquorum testium. |
| 5 | Exaudi me orantem, sicut exaudisti Petrum in mari, et Paulum in vinculis. |
| 6 | Parce animae meae: parce factis meis: parce cunctis criminibus nostris, qui regnas cum Patre et Filio in saecula. |