monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI MARTINI. > HYMNUS TRIUM PUERORUM. > PSALMUS MARTYRUM. > FERIA III. AD SPECIALES ORATIONES FACIENDAS. > PSALMUS. > 1 > PSALMUS. > littera b > ORATIO SANCTI HIERONYMI.
Alcuinus, Officia per ferias, ITEM EIUSDEM. <<<     >>> ORATIO SANCTI MARTINI.

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI HIERONYMI.

1 Ego te, Domine Iesu Christe, vere credo, verum fateor; quia vere redemisti nos: vere, quia vivificasti nos; verum, quia salvasti nos.
2 Tu fortior forte, victor in praelio, praeparator vitae.
3 Tu resurrectio mortuorum.
4 Tua sumus vasa, tu noster figulus.
5 Rogamus te, Domine, ut vacua spiritu tuo impleas, plena conserves.
6 Te in Patre credimus: Patrem similiter in te confitemur, Spiritum quoque sanctum in utroque veneramur.
7 Trinum Deum colimus in personis, unum in substantia deitatis.
8 Munda me, Domine, vas tuum, et sanctifica, quod fecisti: de malitia evacua, et imple de gratia.
9 Praesta mihi, ut fraternam semper teneam charitatem: mala obliviscar, aliena non requiram.
10 Te solum creaturarum omnium, qui unus et verus es, semper diligam Creatorem, qui mortificas et vivificas, deducis ad inferos et reducis, in Trinitate semper permanens in saecula saeculorum.
Alcuinus HOME

bmv405.5