Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI GREGORII PAPAE.
| 1 | Peccavi, Domine, coram te, peccavi et coram angelis tuis. |
| 2 | Fac mecum servulo tuo secundum misericordiam tuam. |
| 3 | Tibi, Domine, misericordia, tibi, Domine, iustitia. |
| 4 | Sana me, Domine, et sanabor: salva me, et salvabor, quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te. |
| 5 | Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. |
| 6 | Intercede pro me, sancta Maria mater Domini nostri Iesu Christi. |
| 7 | Beatissima et gloriosa genitrix, adiuva me. |
| 8 | Intercede pro me, sancte Petre, apostolorum princeps, et solve me a vinculis peccatorum meorum. |
| 9 | Intercede pro me peccatore, sancte Paule, apostole Christi, vas electionis. |
| 10 | Intercede pro me indigno et reo atque torpente, sancte Andreas. |
| 11 | Intercede pro malis meis, sancte Iacobe. |
| 12 | Intercede pro malefactis meis, sancte Ioannes dilecte Dei. |
| 13 | Intercede pro peccatis meis, sancte Philippe. |
| 14 | Intercede pro peccatis meis, sancte Bartholomaee. |
| 15 | Intercede pro infirmitatibus meis, sancte Thoma. |
| 16 | Intercede pro delictis meis, sancte Matthaee. |
| 17 | Intercede pro iniquitatibus meis, sancte Iacobe. |
| 18 | Intercede pro sceleribus meis, sancte Tathaee. |
| 19 | Intercede pro transgressionibus meis, sancte Simon. |
| 20 | Intercede pro vanitatibus meis, sancte Mathias. |
| 21 | Obsecro vos, apostoli Christi, per commemorationem vestram, ut mihi servulo vestro misereamini, et me in omni adiutorio adiuvetis. |
| 22 | Obsecro vos, novem ordines angelorum, angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim et seraphim, ut intercedatis pro me, ut sit mihi propitius Christus Filius Dei vivi. |
| 23 | Obsecro divitias bonitatis et longanimitatis et patientiae tuae, Iesu Christe Fili Dei Salvator noster: miserere mei, et propitius esto mihi peccatori; quia non vis mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat; nec exstinguis linum fumigans, et arundinem quassatam non confringis. |
| 24 | Fac me sicut unum de mercenariis tuis, et efficiar a te de servo amicus: et fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. |