monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 5 > PSALMUS. > littera c > littera d > 3 > 2 > PSALMUS. > 3 > HYMNUS FORTUNATI DE NATIVITATE ET CRUCE CHRISTI. > ET PRECES. > LITANIAE UT SUPRA. > 2 > PSALMUS DE INCARNATIONE. > QUOTIDIE PRO FAMILIARIBUS. > 3 > PSALMUS. > PSALMUS. > ORATIO Quam beati Patres post recitata sanctorum nomina in quotidianis orationibus cantare solebant . > littera f > PSALMUS. > PSALMUS. > ORATIO SANCTI GREGORII.
Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI. <<<     >>> ORATIO SANCTI GREGORII PAPAE.

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI GREGORII.

1 Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui sedes in septimo throno: sub cuius pedibus omnia contremiscunt; miserere mei, qui fecisti coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt.
2 Miserere mei, qui altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum abyssi metitus es: qui perpetua sapientia tua coelos camerasti et stellis ornasti, et terram floribus depinxisti; quem mundus non capit, et requiescis in corde mundo.
3 Fac, Domine, cor meum immaculatum, qui diem a nocte separas, et mutas linguas ferarum, et das eis sapientiam: quem diversa volatilia garrula agnoscunt voce suavitatis, laudantes suum Creatorem.
4 Gloriosus es tu, Domine, et gloriosa opera tua, qui fecisti, quae non erant.
5 Iustus es, Domine, et iustum iudicium tuum: magna et mira sunt opera tua.
6 Benedictus es super omnes benedictiones.
7 Trinitas Deus inseparabilis, qui es unus et non solus: una divinitas, trina maiestas, coaequalis gloria, Alpha et Omega, initium et finis.
8 Deus noster Rex ante saecula, qui operatus es salutem in medio terrae.
9 Deus qui saeculum senectute concludis, et tamen ipse cum saeculo non senescis.
10 Ad te expando manus meas in similitudinem crucis: ad te humilior, ad te resurgam.
11 Erigat me dextera tua, Iesu Christe, qui manes in Patre, et Pater in te in sempiternum.
12 Credimus, Domine, adventum tuum et resurrectionem tuam.
13 Tu nostri dominaris.
14 Domine, antequam discutias me, miserere mei; sana peccatorum meorum vulnera, quia peccavi in te.
15 Ab occultis meis munda me, Domine.
16 Illumina cor et sensum meum lumine serenitatis tuae.
17 Te ante omnia sensus meus sapiat.
18 Da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua, et custodiam ea in corde meo.
19 Da mihi gratiam tuam, quia non est, qui convalescat . . . Pater orphanorum, venerator viduarum, indultor egentium, confessor poenitentium; praesta mihi veniam, quem plasmasti de limo; et cogitationes, quae fidem non frangant.
20 Doce me facere voluntatem tuam.
21 Quaecunque praecipis, ipse adiuva, ut implere possim, ut non peccem tibi amplius; sed da mihi desiderium ad omne opus bonum.
22 Domine, in tua iustitia libera me de peccatis meis, ab omni malo, ab omni periculo, ab omni haeresi, ab omnibus iniquis desideriis: et constitue me in omni opere bono, et visita dolores meos, et sana, quae tibi apta non sunt; et quod in me obscurum est, nomen luminis accipiat.
23 Ante te, Domine, omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
24 Da mihi, Domine, fortitudinem adversus insidias diaboli, et instiganti obsistere satanae.
25 Da mihi arma virtutis, et loricam fortitudinis tuae.
26 Nulla mihi nimia oblectatio subripiat, nullus antiquae putredinis suae me foetor corrumpat.
27 Aufer a me lubricos et inutiles cogitatus, suggestionesque furtivas.
28 Deus, qui plus potes dare, quam nos petamus aut intelligamus, moveat vox mea misericordiam tuam, qui es unus in Trinitate, et trinus in unitate.
29 Ne perdas me cum peccatis meis; quia non venisti iustos salvare, sed peccatores ad poenitentiam revocare: qui es amator poenitentiae, miserere mei.
30 Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, fortitudo mea, firmamentum meum, liberator et protector magnus et patiens, refugium et virtus, adiutor et liberator, lux lucis, fons luminis, sol iustitiae, stella diei, qui inhabitas saeculum, cuius alta et superna terra, cuius thronus inaestimabilis, et gloria incomprehensibilis, cui assistunt militiae cum pavore, cuius vultus excitat abyssos, et tabescere facit montes: exaudi orationem servi tui, Deus meus, per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui est splendor verae lucis, ianua vitae, via salutis, lucerna ardens, cibus coelestis, panis vivus, potus ex fonte perenni, Verbum in principio apud Deum cum Spiritu sancto, qui a Patre procedens circumit girum coeli.
31 Quid ergo Deus meus, quid rogo, nisi Dominus Deus? Summe, optime, potentissime, et misericordissime, et iustissime et sacratissime et praesentissime, et pulcherrime, stabilis et incomprehensibilis, immortalis; mutans omnia, nunquam novus, nunquam vetus; innovans omnia sine vetustate, perdens superbos et nesciunt, semper agens, semper quietus, colligens et non egens, portans et implens, et protegens, creans, et nutriens, et perficiens; quaerens, cum nihil tibi desit.
32 Amas nec aestuas; zelas et securus es: poenitet te, et non doles: irasceris et tranquillus es: opera mutas, nec mutas consilium: recipis quod invenis, et nunquam amisisti: nunquam inops, et gaudes lucris: nunquam avarus, et usuras exigis: supererogas ut debeas, nec quis habet quidquam non tuum.
33 Reddis perdita debita, nihil perdens: sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine indigentia Creator, sine situ omnia tenens, sine loco ubique totus, sine tempore sempiternus, sine ulla mutatione mutabilia faciens, nihilque patiens.
34 Exaudi, exaudi me, Domine.
35 Tu es enim Deus meus vivus et verus, Pater meus sanctus, Dominus meus pius, rex meus magnus, iudex meus iustus, magister meus unus, adiutor meus opportunus, medicus meus potentissimus, dilectus meus pulcherrimus, panis meus vivus, sacerdos meus in aeternum.
36 Deus meus ad patriam lux mea vera.
37 Dulcedo mea sancta, via mea recta, sapientia mea praeclara, simplicitas mea pura, concordia mea pacifica, custodia mea tuta, portio mea bona, salus mea sempiterna, misericordia mea magna, patientia mea robustissima, victima mea immaculata, redemptio mea facta, spes mea futura, charitas mea perfecta, resurrectio mea sancta, vita mea aeterna.
38 Te deprecor, supplico et rogo, ut per te ambulem, ad te perveniam, in te requiescam.
39 Exaudi, exaudi, exaudi me, Christe, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas.
Alcuinus HOME

bmv405.5

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI. <<<     >>> ORATIO SANCTI GREGORII PAPAE.
monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 5 > PSALMUS. > littera c > littera d > 3 > 2 > PSALMUS. > 3 > HYMNUS FORTUNATI DE NATIVITATE ET CRUCE CHRISTI. > ET PRECES. > LITANIAE UT SUPRA. > 2 > PSALMUS DE INCARNATIONE. > QUOTIDIE PRO FAMILIARIBUS. > 3 > PSALMUS. > PSALMUS. > ORATIO Quam beati Patres post recitata sanctorum nomina in quotidianis orationibus cantare solebant . > littera f > PSALMUS. > PSALMUS. > ORATIO SANCTI GREGORII.