monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI.
Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI HILARII, Quam XII libris, quos de sancta conscripsit Trinitate, subiunxit. <<<     >>> ORATIO SANCTI GREGORII.

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI.

1 Deus iustitiae, te deprecor, Deus misericordiae, Deus invisibilis, Deus incomprehensibilis, Deus inenarrabilis, aeterne, perpetue, benedicte: Deus, cuius omnia, in quo omnia, sub quo omnia, per quem omnia sunt: parce animae meae, parce malis meis, parce peccatis meis atque criminibus: visita infirmum, cura aegrum, sana languentem.
2 Da cor, quod te timeat, sensum, qui te intelligat, oculos cordis, qui te videant.
3 Da mihi scintillam sapientiae tuae, quae mihi iustificationum tuarum iter ostendat, et foveas inimici declinare me doceat.
4 Miserere mei, quia peccavi, et propter duritiam cordis mei, in ipsa peccatorum meorum morte perduro: ego ore, ego corde, ego opere, ego omnibus vitiis inquinatus sum, omnibus sceleribus coopertus sum.
5 Veniam peto, quia crimen agnosco: scelera mea tibi fateor, quae etsi non confiterer, tamen te latere non possunt.
6 Tu enim scrutator cordis et renium es.
7 tibi occulta manifestantur, et secreta patefiunt.
8 Miserere mei, Domine, ne me perire patiaris: ne me permittas aeternis tenebris et perpetua morte consumi.
9 Aufer a corde meo alienum sensum, cura in me stuporem mentis: extirpa a visceribus meis consilia iniquitatis, erade a lingua mea detrahendi consuetudinem, mentiendi facilitatem, loquendi scurrilitatem, et omnes actus meos arte et medicina tua sana.
10 Circumcide in me, Domine, vitia cordis et corporis.
11 Miserere mei, Deus, quia tu nosti facta mea.
12 Si tu transgressiones meas iudicio tuo persequi ac punire voluisses, olim me terra vivum absorbuisset.
13 Sed quia tanta est clementia maiestatis tuae, ut nullum perire patiaris; sed omnes exspectas ad poenitentiam reverti, qui das spatium poenitendi; da possibilitatem operanti, ut non sit hoc vanum indulgentiae tuae tempus, quod mihi largiri pro tua pietate dignaris.
14 Miserere mei, Deus, ne me despicias, neque avertas faciem tuam a me, quia non pro iustitia mea peto misericordiam tuam, sed propter clementiam tuam respice ad me de sede maiestatis tuae, et tenebras cordis mei radio splendoris tui illumina.
15 Protege me, Domine, scuto veritatis ac fidei, ut me diaboli iacula ignita non penetrent, et quidquid illud est, quod infelicitas mea a te petere aut non praesumit, aut non intelligit, id tu pro tua virtute tribue, et hoc largire, quod animam meam salvet a morte; et exeunti mihi de hac clausura tenebrarum manum porrige, et lumen ostende.
16 Miserere mei, Domine, et redintegra confractum, sana corruptum, emenda vitiatum, et illud indulge, quod feci, et hoc, praesta, ne iterum faciam.
17 Misericors et miserator Deus, qui et barbaros salvare vis, et ad veritatis agnitionem venire, ad te confugi fidelium Salvatorem.
18 Miserere mei, quia te plurimum exacerbavi, et inimicum gaudere feci, et ecce mortuus sum obediens ei.
19 Tu, Domine, et impiis, et his qui sunt sine misericordia, misereris: miserere humilitati meae: apud te enim impossibile nihil est, quoniam secus infernum dissipata est anima mea.
20 Fac misericordiam, quia benignus es et misericors, figmento tuo; qui et corpora, quae non sunt, in die resurrectionis suscitaturus es.
21 Exaudi me, Domine, quia defecit spiritus meus, et infelix anima mea.
22 Tabefactum est etiam corpus meum, quod coinquinavi: etiam vivere non valeo pro eo, quod non credidi.
23 Ignosce peccatum meum per poenitentiam, vivifica me contritum, et igne splendoris tui illumina, et accende cor meum: ut ego accipiens fiduciam misericordiae et indulgentiae tuae, residuum tempus vitae, quod mihi donaveris, mandata tua custodiam, et a timore tuo non recedam; sed devote serviam tibi amplius, quam modo.
24 Parce ergo mihi, et vivifica me, omnipotens Deus, Domine Iesu Christe universitatis conditor, spes unica mundi.
25 Praesta mihi primum, ut te bene rogem, et ut me agam dignum, quod me exaudias.
26 Auge in me, Domine, munera tua, ut anima mea diligat te et fiat expedita ab omni vitio concupiscentiae.
27 Rogo te, Pater, deprecor te, Fili, obsecro te, Spiritus sancte, ut evadam de mundi miseria, et dones mihi aeterni regni perpetua gaudia.
28 Revertere iam Deus meus, et ne obliviscaris mei usque in finem, non in perpetuum deseras, nec me cadere in potestate daemonum permittas.
29 Licet in offensa iaceam, tu tamen clemens, tu pius, tu patiens, tu multum misericors, nullum derelinquis, nullum spernis ad sanitatem venientem, sed ultro offerens misericordiarum clementias peccatores exspectas, ut redeant.
30 Quanti enim scelerati, et multis flagitiis involuti, per bonitatis tuae gratiam ad indulgentiam pervenerunt? Sicut multis non merentibus gratis veniam donasti: sic et mihi indigno indulgentiam largiri digneris propter tuam ineffabilem misericordiam, omnipotens Deus, qui vivis et regnas per omnia saecula saeculorum.
31 Amen.
Alcuinus HOME

bmv405.5

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI HILARII, Quam XII libris, quos de sancta conscripsit Trinitate, subiunxit. <<<     >>> ORATIO SANCTI GREGORII.
monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI.