monumenta.ch > Alcuinus > subiunxit.
Alcuinus, Officia per ferias, FIDES APUD NICAEAM A trecentis decem et octo episcopis edita. <<<     >>> ORATIO SANCTI AUGUSTINI EPISCOPI.

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI HILARII, ORATIO SANCTI HILARII, Quam XII libris, quos de sancta conscripsit Trinitate, subiunxit.

1 Sancta Trinitas, conserva, oro, fidei meae incontaminatam religionem, usque ad excessum spiritus mei.
2 Dona mihi hanc conscientiae meae vocem, ut quod in regenerationis meae symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam: Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem, et sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear; quia mihi idoneus ad fidem testis est, dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea.
3 [Deus meus, omnia mea tua sunt, et tua mea.] Deus meus Iesus Christus manens in te, et ex te, et apud te semper Deus, qui est benedictus in saecula saeculorum.
4 Amen.
Alcuinus HOME

bmv405.5