Alcuinus, Officia per ferias, FIDES APUD NICAEAM A trecentis decem et octo episcopis edita.
| 1 | Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem, et in unum Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei de Patre natum unigenitum, hoc est, de substantia Patris. |
| 2 | Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum de Deo vero. |
| 3 | Natum, non factum Omousion Patri, hoc est, eiusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt in coelo et in terra. |
| 4 | Qui propter nos, et propter nostram salutem descendit et carnem assumpsit, et homo factus est. |
| 5 | Passus est, et resurrexit tertia die. |
| 6 | Ascendit ad coelos, sedet in dexteram Dei Patris omnipotentis. |
| 7 | Inde venturus iudicare vivos et mortuos. |
| 8 | Et in Spiritum sanctum. |
| 9 | Eos autem, qui dicunt, aliquando erat tempus, quando non erat, et priusquam nasceretur, non erat; et quia ex nullis subsistentibus factus est; aut ex alia substantia vel essentia, aut mutabilem dicunt esse, vel convertibilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. |