Alcuinus, Officia per ferias, HYMNUM DOMINICALE.
| 1 | Te Deum laudamus, te Dominum confitemur. |
| 2 | Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. |
| 3 | Tibi omnes angeli, tibi coeli et universae potestates. |
| 4 | Tibi cherubim et seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. |
| 5 | Pleni sunt coeli et terra maiestatis gloriae tuae. |
| 6 | Te gloriosus apostolorum chorus. |
| 7 | Te prophetarum laudabilis numerus. |
| 8 | Te martyrum candidatus laudat exercitus. |
| 9 | Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia. |
| 10 | Patrem immensae maiestatis. |
| 11 | Venerandum tuum verum unicum Filium. |
| 12 | Sanctum quoque paracletum Spiritum. |
| 13 | Tu Rex gloriae Christus. |
| 14 | Tu Patris sempiternus es Filius. |
| 15 | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti Virginis uterum. |
| 16 | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna coelorum. |
| 17 | Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris. |
| 18 | Iudex crederis esse venturus. |
| 19 | Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. |
| 20 | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari. |
| 21 | Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae. |
| 22 | Et rege eos et extolle illos usque in aeternum. |
| 23 | Per singulos dies benedicimus te. |
| 24 | Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. |
| 25 | Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. |
| 26 | Miserere nostri, Domine, miserere nostri. |
| 27 | Fiat misericordia tua, Domine, super nos: quemadmodum speravimus in te. |
| 28 | In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum. |