| 1 | Miserere nobis miseris, misericors Trinitas sancta, et dimitte universa delicta nostra, quae commisimus coram angelis tuis in conspectu tuo, per merita, et orationes, et intercessiones, et invocationes omnium sanctorum tuorum, quorum festivitas celebratur N. et quorum nomina nunc recitamus. |
| 2 | Libera nos, clemens Trinitas, cum omnibus fratribus et sororibus nostris [Lib. Caroli Calvi addit: una cum coniuge nostra Yrmindrudi ac liberis nostris et omni populo christiano] ab omni malo praeterito, praesenti et futuro: de morte ad vitam, de tenebris ad lucem, de inferno ad paradisum, de malo ad bonum: de ignorantia ad scientiam, de peccatis ad veram poenitentiam, de omnibus vitiis ad perfectas virtutes: de cunctis insidiis inimici ad medicinam coelestem et divinam protectionem: per invocationem trini nominis tui, Patris, et Filii, et Spiritus sancti; quia qui fideliter et humiliter nomen tuum invocaverit, salvus erit. |
| 3 | Humiliter ergo et fideliter te postulamus, ut deleas et obliviscaris cuncta scelera nostra per suffragia et merita sanctorum tuorum: quorum meritis precibusque concede, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio, atque ab aeterna damnatione nos facias eripi, et in eorum numero iubeas aggregari. |
| 4 | Fac nos, captivitatis nostrae redemptor, bene rogare, dignos exaudiri, et cum misericordia exaudi nos. |
| 5 | Omnes sancti Spiritus, orate pro nobis. |
| 6 | Angeli, Archangeli, Virtutes, Potestates, Principes, Dominationes, Throni, Cherubim, Seraphim, Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, Confessores, Episcopi, Presbyteri, Diaconi, Et omnes sancti, Et Ecclesiastici, Et anachoretae, Et monachi, Et sanctae virgines, Sanctae viduae, Et sancti sapientes, Et omnes sancti, qui nos praecesserunt ab Adam usque in hodiernum diem, orent pro nobis. |
| 7 | Michael, Gabriel, Raphael, orate pro nobis. |
| 8 | Patriarchae, Abel, Seth, Enoch, Noe, Melchisedech, Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph, Iob, Moyses, Iesus, Samuhel, David, Prophetae, Helia, Helisaeus, Esaias, Hieremias, Ezechiel, Daniel, Hesdras, Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, Tobias, Ananias, Azarias, Mizahel, Iohannes Baptista, orate pro nobis. |
| 9 | Sancta Maria, Sancte Petre, Sancte Paule, Sancte Andreas, Sancte Iacobe, Sancte Iohannes, Sancte Thomas, Sancte Matthaee, Sancte Philippe, Sancte Bartholomaee. |
| 10 | Sancte Tathaee, Sancte Simon, Sancte Iacobe, Sancte Mathias, Sancte Barnabas, Sancte Lucas, Sancte Marce, orate pro nobis. |
| 11 | Sancte Stephane, Sancte Line, Sancte Clete, Sancte Clemens, Sancte Xiste, Sancte Silvester, Sancte Corneli, Sancte Cypriane, Sancte Hermes, Sancte Hippolyte, Sancte Sebastiane, Sancte Tranquiline, Sancte Marcelle, Sancte Marce, Sancte Chromaci, Sancte Tiburti, Sancte Valeriane, Sancte Neree, Sancte Achilee, Sancte Panchrati, Sancte Valentine, Sancte Polycarpe, Sancte Ignati, Sancte Apollinaris, Sancte Babillas, Sancte Grisogone, Sancte Gervasi, Sancte Prothasi, Sancte Montane, Sancte Celse, Sancte Ioannes, Sancte Paule, Sancte Cosmas, Sancte Damiane, Sancte Anastasi, Sancte Flaviane, Sancte Georgi, Sancte Cirici, Sancte Felix, Sancte Adriane, Sancte Symphoriane, Sancte Iuliane, Sancte Valeri, Sancte Dionysi, Sancte Rustice, Sancte Eleutheri, Sancte Vincenti, Sancte Candide, Sancte Maurici, Sancte Exsuperi, Sancte Genesi, Sancte Crispine, Sancte Luciane, Sancte Venanti, Sancte Theodare, Sancte Gereon, Sancte Ferruci, Sancte Pastor, Sancte Victor, Sancte Alexander, Sancte Gordiane, Sancte Marcelline, Sancte Beatricis, Sancte Simplici, Sancte Saturnine, Sancte Albine, Sancte Marcelle, Sancte Martialis, Sancte Firmine, Sancte Cassiane, Sancte Crispine, Sancte Crispiniane, Sancte Pantaleon, Sancte Galle, Sancte Innocenti, Sancte Cilliane, Sancte Columbane, Sancte Romane, Sancte Vitalis, Sancte Eventi, Sancte Urbane, Sancte Processi, Sancte Abdo, Sancte Cyriace, Sancte Nicomedis, Sancte Nicostrate, Sancte Theodore, Sancte Marcelle, Sancte Quintine, Sancte Prisce, Sancte Benigne, Sancte Saturnine, Sancte Maximine, Sancte Christophore, Sancte Albane, Sancte Iuste, Sancte Ianuari, Sancte Martine, Sancte Faustine, Sancte Senes, Sancte Agapite. |