monumenta.ch > Quintilianus > 10 > 11 > ALIA ORATIO. > PSALMUS ITEM MARTYRUM. > EI SUPERNA CONTEMPLARI IUVAT. ORATIO SANCTI AUGUSTINI. > 13 > HYMNUS SANCTI AMBROSII PRO INFIRMIS. > 2 > PSALMUS CONFESSORUM.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS ITEM MARTYRUM. <<<     >>> LITANIAE UT SUPRA.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS CONFESSORUM.

1 (PSAL. CXXIII.) Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat tunc Israel: nisi quia Dominus erat in nobis.
2 Cum exsurgerent homines in nos, forte vivos deglutissent nos.
3 Cum irasceretur furor eorum in nos: forsitan aqua absorbuisset nos.
4 Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
5 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
6 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium.
7 Laqueus contritus est: et nos liberati sumus.
8 Adiutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit coelum et terram.
9 Ut supra.
10 Inimici defecerunt framea [Vulgata, frameae] in finem.
11 Destruxisti omnes sepes eius.
12 Laudem Domini loquetur os meum.
13 Oratio.
14 Converte, Domine, laqueos, quos nobis hi, qui animas nostras venari conantur, opponunt; et adversantium atque captivantium nos insidias adiutorii tui opitulatione conturba, quia nisi tu in nobis fueris, tam nos potest contraria virtus deglutire, quam absorbere.
15 Esto servorum tuorum et custos et praevius, ut spiritalium nequitiarum muscipulas non incurrat; ut volatus, quibus ad te venire nituntur, tota alacritate exerceant.
16 Laudate Dominum de coelis.
17 Require retro in Feria prima.
Alcuinus HOME

bmv405.5