Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS ITEM MARTYRUM.
| 1 | (PSAL. LXXVIII.) Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum: posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam. |
| 2 | Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus coeli: carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. |
| 3 | Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Hierusalem: et non erat, qui sepeliret. |
| 4 | Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. |
| 5 | Usquequo, Domine, irasceris in finem: accendetur velut ignis zelus tuus? Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt: et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. |
| 6 | Quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt. |
| 7 | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum: cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. |
| 8 | Adiuva nos, Deus salutaris noster: et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. |
| 9 | Ne forte dicant in gentibus: ubi est Deus eorum? et innotescant in nationibus coram oculis nostris. |
| 10 | Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est, introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum. |
| 11 | Secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum. |
| 12 | Et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum: improperium ipsorum, quod exprobraverunt tibi, Domine. |
| 13 | Nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum. |
| 14 | In generatione et generationem annuntiabimus laudem tuam. |
| 15 | Ut supra. |
| 16 | Oculi Domini super iustos. |
| 17 | Pretiosa in conspectu Domini. |
| 18 | Iustorum animae. |
| 19 | Oratio. |
| 20 | Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, Domine, neque nos originalis culpa contristet, quos secunda nativitas in Christo regenerat. |
| 21 | Apprehendat nos itaque misericordia tua, Domine, quia Creator hominis in homine nascitur, et homo in Deo glorificando [Forte, glorificandus] assumitur. |