monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI MARTINI. > HYMNUS TRIUM PUERORUM. > PSALMUS MARTYRUM.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS APOSTOLORUM. <<<     >>> PSALMUS ITEM MARTYRUM.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS MARTYRUM.

1 (PSAL. XXXII.) Exsultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
5 Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini coeli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7 Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
8 Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
10 Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11 Consilium autem Domini in aeternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12 Beata gens, cuius est Dominus Deus eius: populus quem elegit in haereditatem sibi.
13 De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum.
14 De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram.
15 Qui finxit singillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
16 Non salvatur Rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
17 Fallax equus ad salutem, in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia eius.
19 Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
20 Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
21 Quia in eo laetabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
23 Ut supra.
24 Sanctis, qui sunt in terra eius.
25 Gloria et honore coronasti eos.
26 Posuisti, Domine.
27 Oratio.
28 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, et animabus nostris patientiam ad omnia toleranda adiutorio tuae protectionis insinua; et qui singillatim corda hominum fingis, spe tua sanctifices, et quia oculi tui super eos sunt, qui te . . . . . [Forte suppl. metuunt], timoris tui da nobis plenitudinem, ut etiam aspectui conferas dignitatem.
Alcuinus HOME

bmv405.5

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS APOSTOLORUM. <<<     >>> PSALMUS ITEM MARTYRUM.
monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI MARTINI. > HYMNUS TRIUM PUERORUM. > PSALMUS MARTYRUM.