Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI ISIDORI.
| 1 | Beatissimi servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37). |
| 2 | Beata vigilia, qua ad Dominum universitatis amatorem vigilatur. |
| 3 | Utinam me quoque vilem, licet tuum tamen servulum, ita digneris, Domine, de somno inertiae excitare; ita illo divinae charitatis igne accendere, quo de meo corde supra sidera exardesceret tuae charitatis flamma, tuae nimiae dilectionis desiderium, semperque divinus ignis intra me arderet! Utinam illa ligna haberem, quibus ille ignis iugiter aleretur, pasceretur, succenderetur, et illa flamma nutriretur, quae exstingui nesciret, sed augeri sciret! Utinam talis essem meriti, ut mea lucerna semper tota nocte in templo Domini Dei mei arderet, ut omnibus domum Dei intrantibus luceret! Da mihi, Domine, rogo te, in nomine Iesu Christi, Filii tui Dei mei, illam, quae nescit cadere, charitatem: ut mea lucerna accendi sciat, exstingui nesciat; mihi ardeat, aliis luceat. |
| 4 | Tu ipse, Christe, lucernas nostras accendere digneris, ac lucidissime Salvator noster, quo perpetue luceant in templo tuo, ac perenne lumen a te, perenni lumine accipiant, ut tenebrae nostrae illuminentur, mundi autem tenebrae fugentur: sic lumen meae largiaris lucernae, rogo te, Domine Iesu, ut illius luminis claritate, illa ita mihi sancta sanctorum appareant, quae te aeternum pontificem aeternorum in interioribus magni illius tui templi illo intrantem habeant, quo te iugiter tantummodo aspiciam, desiderem, exspectem. |
| 5 | Tantum te amans concupiscam. |
| 6 | Tuum sit, quaeso, ita te nobis pulsantibus demonstrare, amantissime Salvator noster, ut te amplius intelligentes te tantum amemus, te solum die ac nocte meditemur, semper de te cogitemus: et in tantum nobis tuam inspirare digneris dilectionem, quantum amari Deum decet ac diligi, ut omnia interiora nostra tua impleat dilectio, totosque nos tuus possideat amor, tua impleat charitas, ut tua igniti charitate praeter te aliud amare nesciamus, quo tanta charitas aquis multis huius aeris, huius terrae, huiusque maris exstingui in nobis nequeat: iuxta illud, Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem: quod in nobis quoque compleri vel ex parte Deus faciat, donante Domino nostro Iesu Christo. |