monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO SANCTI MARTINI. > HYMNUS TRIUM PUERORUM. > PSALMUS MARTYRUM. > FERIA III. AD SPECIALES ORATIONES FACIENDAS. > PSALMUS. > 1 > PSALMUS. > littera b > ORATIO SANCTI HIERONYMI. > FERIA I. > > PSALMUS. > LITANIA UT SUPRA.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> ORATIO SANCTI ISIDORI.

Alcuinus, Officia per ferias, LITANIA UT SUPRA.

1 Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis, a templo tuo in Hierusalem tibi offerunt reges munera.
2 Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
3 Sit gloria Domini in saeculum, laetabitur Dominus in operibus suis.
4 Iucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino.
5 Laetetur cor quaerentium Dominum, et confirmamini: quaerite faciem eius semper.
6 Oratio.
7 Tabernaculorum coelestium fundator aeterne Deus, dispone, quaesumus, ascensus in cordibus nostris, quibus ad tua tabernacula mereamur sine lapsu peccati conscendere.
8 Per.
Alcuinus HOME

bmv405.5