Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. LXII.) Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. |
| 2 | Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. |
| 3 | In terra deserta, invia, et inaquosa: sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. |
| 4 | Quoniam melior est misericordia tua super vitas: labia mea laudabunt te. |
| 5 | Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas. |
| 6 | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exsultationis laudabit os meum. |
| 7 | Sic memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te: quia fuisti adiutor meus. |
| 8 | Et in velamento alarum tuarum exsultabo, adhaesit anima mea post te: me succepit dextera tua. |
| 9 | Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. |
| 10 | Rex vero laetabitur in Deo, laudabuntur omnes, qui iurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua. |
| 11 | Ut supra. |
| 12 | Beatus quem elegisti et assumpsisti habitabit in atriis tuis. |
| 13 | Oratio. |
| 14 | Ad te diluculo vigilantibus lumen largire perpetuum, auctor lucis aeternae; ut te labia nostra laudent, te vita benedicat, te meditatio matutina glorificet. |
| 15 | Per. |