Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. XLI.) Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. |
| 2 | Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum: quando veniam et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte: dum dicitur mihi quotidie, ubi est Deus tuus? Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. |
| 3 | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. |
| 4 | Quare tristis es, anima mea; et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus. |
| 5 | Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Iordanis, et Hermoniim a monte modico. |
| 6 | Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. |
| 7 | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. |
| 8 | In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius. |
| 9 | Apud me oratio Deo vitae meae: dicam Deo, susceptor meus es. |
| 10 | Quare oblitus es mei, et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Dum confringuntur ossa mea: exprobraverunt mihi, qui tribulant me, inimici mei. |
| 11 | Dum dicunt mihi per singulos dies, ubi est Deus tuus? quare tristis es, anima mea; et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei et Deus meus. |
| 12 | Ut supra. |
| 13 | Diligam te, Domine, fortitudo mea. |
| 14 | Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. |
| 15 | Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum. |
| 16 | Oratio. |
| 17 | Vultus nostri mirificum salutare, quem animae fidelium ardenter sitiunt servulorum; tribue, quaesumus, ut dum te visibili lacrymarum imbre pasti requirimus, invisibiliter te intra pectoris nostri tabernaculum collocemus. |
| 18 | Per. |