monumenta.ch > Quintilianus > 10 > 11 > ALIA ORATIO. > PSALMUS ITEM MARTYRUM. > EI SUPERNA CONTEMPLARI IUVAT. ORATIO SANCTI AUGUSTINI.
Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO EUGENII TOLETANI EPISCOPI. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, SABBATO. SI CUI VITA PRAESENS FASTIDIO SIT, EI SUPERNA CONTEMPLARI IUVAT. ORATIO SANCTI AUGUSTINI.

1 Deus universitatis conditor, praesta mihi primum, ut te bene rogem: deinde, ut me agam dignum, quem liberes; postremo, ut liberes.
2 Deus, per quem omnia quae per se non essent, tendunt esse.
3 Deus, qui ne id quidem, quod se invicem perdit, perire permittis.
4 Deus, qui de nihilo mundum istum creasti, omnium quem sentiunt oculi pulcherrimum.
5 Deus, qui malum non facis, et facis esse, ne pessimum fiat.
6 Deus, qui paucis ad id, quod vere est, refugientibus, ostendis malum nihil esse.
7 Deus, per quem universitas, etiam cum sinistra parte, perfecta est.
8 Deus, a quo dissonantia usque in extremum nulla est, cum deteriora melioribus concinant.
9 Deus, quem amat omne, quod potest amare, sive sciens, sive nesciens.
10 Deus, in quo sunt omnia, cuius tamen universae creaturae nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat.
11 Deus, qui nisi mundos, verum te scire noluisti, Deus Pater veritatis, Pater sapientiae, Pater verae summaeque vitae, Pater beatitudinis, Pater boni et pulchri, Pater intelligibilis, lucis, Pater evigilationis atque illuminationis nostrae, Pater pignoris, quo admonemur redire ad te, te invoco.
12 Deus veritas, in quo, et a quo, et per quem vera sunt, quae vera sunt omnia.
13 Deus sapientia, in quo, et a quo, et per quem sapiunt quae sapiunt omnia.
14 Deus vera et summa vita, in quo, et a quo, et per quem vivunt, quae vere summeque vivunt omnia.
15 Deus beatitudo, in quo, et a quo, et per quem beata sunt, quae beata sunt omnia.
16 Deus bonum et pulchrum, in quo, et a quo, et per quem bona et pulchra sunt, quae bona et pulchra sunt omnia.
17 Deus intelligibilis lux, in quo, et a quo, et per quem intelligibiliter lucent, quae intelligibiliter lucent omnia.
18 Deus, cuius regnum est totus mundus, quem sensus mortalis corporis ignorat.
19 Deus, de cuius regno lex etiam in ista regna describitur.
20 Deus, a quo averti cadere, in quem converti resurgere, in quo manere consistere est.
21 Deus, a quo exire mori, in quem redire reviviscere, in quo habitare vivere est.
22 Deus, quem nemo amittit nisi deceptus, quem nemo quaerit nisi admonitus, quem nemo invenit nisi purgatus.
23 Deus, quem relinquere hoc est, quod perire, quem attendere hoc est, quod amare, quem videre hoc est, quod habere.
24 Deus, cuius nos fides excitat, spes erigit, caritas iungit.
25 Deus, per quem vincimus inimicum, te deprecor.
26 Deus, quem accepimus, ne omnino periremus.
27 Deus, a quo admonemur, ut vigilemus.
28 Deus, per quem a malis bona separamus.
29 Deus, per quem mala fugimus, et bona sequimur.
30 Deus, per quem non cedimus adversitatibus.
31 Deus, per quem bene servimus, et bene dominamur.
32 Deus, per quem discimus aliena esse, quae aliquando nostra; et nostra esse, quae aliquando aliena putavimus.
33 Deus, per quem malorum escis atque illecebris non inhaeremus.
34 Deus, per quem nos res minutae non minuunt.
35 Deus, per quem melius nostrum deteriori subiectum non est.
36 Deus, per quem mors absorbetur in victoria.
37 Deus qui nos convertis.
38 Deus, qui nos eo, quod non est, exuis, et eo, quod est, induis.
39 Deus, qui nos exaudibiles facis.
40 Deus, qui nos munis.
41 Deus, qui nos in omnem veritatem inducis.
42 Deus, qui nobis omnia bona loqueris, nec insanos facis, nec a quoquam fieri sinis.
43 Deus, qui nos revocas in viam.
44 Deus, qui facis ut pulsantibus aperiatur.
45 Deus, qui nos deducis ad ianuam.
46 Deus, qui das nobis panem vitae.
47 Deus, per quem sitimus potum, quo hausto nunquam sitiamus.
48 Deus, qui arguis saeculum de peccato, de iustitia, de iudicio.
49 Deus, per quem nos non movent, qui minime credunt.
50 Deus, per quem improbamus eorum errorem, qui animarum merita nulla esse apud te putant.
51 Deus, per quem non servimus infirmis et egenis elementis.
52 Deus, qui nos purgas, et ad divina praeparas praemia.
53 Adveni mihi in auxilium propitius: tu quidquid a me dictum est, unus Deus: tu, tu veni, veni in auxilium mihi una, aeterna, vera substantia, ubi nulla discrepantia, nulla confusio, nulla transitio, nulla indigentia, nulla mors: ubi summa concordia, summa evidentia, summa constantia, summa plenitudo, summa vita: ubi nihil deest, ubi redundat, ubi qui gignit, et quem gignit, unum sunt: cui serviunt, quae serviunt omnia, cui obtemperat omnis bona anima, cuius legibus rotantur poli, cursus suos sidera peragunt, sol exercet diem, luna temperat noctem: omnisque mundus per dies, vicissitudine lucis et noctis, et per menses crementis decrementisque lunaribus, per annos veris, aestatis, autumni, hiemis successionibus perlustrat, perfectione cursus solaris per magnos orbis recursus in ortus suos siderum magnam rerum continentiam, quantum sensibilis materia patitur, temporum ordinibus replicationibusque custodit.
54 Cuius legibus in aevo stantibus motus instabilis rerum mutabilium perturbatus esse non sinitur, frenisque circumeuntium saeculorum semper ad similitudinem stabilitatis renovatur.
55 Cuius legibus arbitrium animae liberum est, bonisque praemia, et malis poenae, fixis per omnia necessitatibus, distributae sunt.
56 A quo manant omnia bona usque ad nos, a quo coercentur usque a nobis omnia mala: supra quem nihil, extra quem nihil, sine quo nihil: sub quo totum, in quo totum, cum quo totum est: qui fecisti hominem ad imaginem et similitudinem tuam, quod qui se novit agnoscit.
57 Exaudi, exaudi, exaudi me, Deus meus, Domine meus, Rex meus, Pater meus, causa mea, spes mea, res mea, honor meus, domus mea, patria mea, salus mea, lux mea, vita mea.
58 Exaudi, exaudi, exaudi me more illo tuo, paucis notissimo.
59 Nam te solum amo, te solum sequor, te solum quaero, tibi soli servire paratus sum, quia tu solus iuste dominaris.
60 Tui iuris esse cupio, iube, quaeso, atque impera, quidquid vis; sed sana et aperi aures meas, quibus voces tuas audiam: Sana et aperi oculos meos, quibus nutus tuos videam: expelle a me insaniam, ut recognoscam te.
61 Dic mihi, qua attendam, ut aspiciam te: et omnia me spero, quae iusseris, esse facturum.
62 Respice, oro, fugitivum tuum, Domine clementissime: iamiam satis poenas dederim: satis inimicis tuis, quos sub pedibus habes, servierim: satis fuerim fallaciarum ludibrium.
63 Accipe me ab istis fugientem famulum tuum, quia et ista me, quando a te fugiebam, acceperunt alienum.
64 Ad te mihi redeundum esse sentio, pateat mihi pulsanti ianua tua, sed quomodo ad te perveniatur, doce me.
65 Nihil aliud habeo, quam voluntatem.
66 Nihil aliud scio, nisi fluxa, et caduca spernenda esse, certa et aeterna requirenda.
67 Hoc facio, Pater, quia hoc solum novi: sed unde ad te perveniatur, ignoro.
68 Tu mihi suggere, tu ostende, tu viaticum praebe.
69 Si fide te inveniunt, qui ad te refugiunt, fidem da: si virtute, virtutem: si scientia, scientiam.
70 Auge in me spem.
71 Auge charitatem.
72 O admiranda et singularis bonitas tua! Ad te ambio, et quibus rebus a te ambiatur, ad te rursum peto.
73 Tu enim si deseris, peritur hic: sed non deseris, quia tu es summum bonum, qudo nemo recte quaesivit, et minime invenit.
74 Omnis autem recte quaesivit, quem tu recte quaerere fecisti, fac et me, Pater; vindica me ab errore.
75 Quaerenti te mihi nihil aliud pro te occurrat: si nihil aliud desidero quam te, inveniam te iam, quaeso, Pater.
76 Si autem est in me superflui alicuius appetitio, tu ipse me munda, et fac idoneum ad videndum te.
77 Caeterum, de salute huius mortalis corporis mei, quandiu in hoc habitem, nescio, quid mihi ex eo utile sit, vel eis, quos diligo.
78 Tibi illud committo, Pater sapientissime atque optime, et pro eo, quod admonueris ad tempus, deprecabor.
79 Tantum oro excellentissimam clementiam tuam, ut me penitus ad te convertas, nihil mihi repugnare facias tendenti ad te, iubeasque me, dum hoc ipsum corpus ago atque porto, purum, magnanimum, iustum prudentemque esse, perfectumque amatorem perceptoremque sapientiae tuae, et dignum habitatione, atque habitatorem beatissimum regni tui.
80 Amen.
81 Deus in adiutorium meum intende, ter.
Alcuinus HOME

bmv405.5

Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO EUGENII TOLETANI EPISCOPI. <<<     >>> PSALMUS.
monumenta.ch > Quintilianus > 10 > 11 > ALIA ORATIO. > PSALMUS ITEM MARTYRUM. > EI SUPERNA CONTEMPLARI IUVAT. ORATIO SANCTI AUGUSTINI.