Alcuinus, Officia per ferias, COLLECTIO PSALTERII BEDAE., CXLVIII.
| 1 | Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis. |
| 2 | Laudate eum, omnes angeli eius. |
| 3 | Laudate eum omnes exercitus eius. |
| 4 | Laudate eum, sol et luna: laudate eum, stellae luminis. |
| 5 | Laudate eum, coeli coelorum, et aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. |
| 6 | Quoniam ipse mandavit, et creata sunt. |
| 7 | Laudate Dominum, reges terrae, et omnes populi: principes, et universi iudices terrae. |
| 8 | Iuvenes et virgines, senes cum pueris laudent nomen Domini. |
| 9 | Quoniam sublime nomen eius solius, gloria eius in coelo et in terra. |
| 10 | Exaltavit cornu populi, laus omnibus sanctis eius. |