monumenta.ch > Alcuinus > LXXXIX. > 14 > LXXXV. > LXII. > LXXVII. > XXXVII. > XCV. > LVII. > 3 > LXVI. > LXXXI. > CXVII.
Alcuinus, Officia per ferias, COLLECTIO PSALTERII BEDAE., , CXVI. <<<     >>> CXVIII.

Alcuinus, Officia per ferias, COLLECTIO PSALTERII BEDAE., CXVII.

1 Confitebor tibi, Domine, in directione cordis: cum didicero iudicia iustitiae tuae.
2 Ne errare facias me a mandatis tuis.
3 Revela oculos meos, et videbo mirabilia in lege tua.
4 Viam mendacii aufer a me, et legem tuam dona mihi.
5 Inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam.
6 Et veniant mihi misericordiae tuae, Domine, et salus tua iuxta eloquium tuum.
7 Haec est consolatio mea in afflictione mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
8 Misericordia tua completa est terra, praecepta tua doce me.
9 Antequam audirem ego ignoravi.
10 Bonus tu et beneficus, doce me praecepta tua.
11 Sit, obsecro, misericordia tua in consolatione mea, sicut locutus es servo tuo.
12 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonium oris tui.
13 Nisi quod lex tua meditatio mea est, forte periissem in pressura mea.
14 Quam dulce gutturi meo eloquium tuum; super mel ori meo.
15 Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine, et secundum iudicia tua doce me.
16 Confirma me secundum verbum tuum, et vivam: auxiliare mihi, et salvus ero.
17 Fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam, et praecepta tua doce me.
18 Respice ad me, et miserere mei, et doce me praecepta tua.
19 Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum.
20 Vocem meam audi iuxta misericordiam tuam, Domine: secundum iudicium tuum vivifica me.
21 Vide afflictionem meam, et eripe me: iuxta misericordiam tuam vivifica me.
22 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
23 Ingrediatur laus mea coram te, Domine, secundum verbum tuum.
24 Veniat deprecatio mea ante vultum tuum: secundum eloquium tuum libera me.
Alcuinus HOME