monumenta.ch > Alcuinus > LXXXIX. > 14 > LXXXV.
Alcuinus, Officia per ferias, COLLECTIO PSALTERII BEDAE., , LXXXIII. <<<     >>> LXXXVI.

Alcuinus, Officia per ferias, COLLECTIO PSALTERII BEDAE., LXXXV.

1 Inclina, Domine, aurem tuam, et exaudi me: quia egenus et pauper ego sum.
2 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamabo tota die.
3 Laetifica animam servi tui, quia ad te animam meam levo.
4 Tu enim es, Domine, bonus et propitiabilis: et multus misericordia omnibus, qui invocant te.
5 Exaudi, Domine, orationem meam: et ausculta vocem deprecationum mearum.
6 In die tribulationis meae invocabo te, quia exaudies me.
7 Doce me, Domine, viam tuam: ut ambulem in veritate tua.
8 Unicum fac cor meum, ut timeat nomen tuum.
9 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo: et glorificabo nomen tuum in sempiternum.
10 Tu autem, Domine, Deus misericors et clemens, respice ad me, et miserere mei: da fortitudinem servo tuo, et salva filiam ancillae tuae.
11 Fac mecum signum in bonitate, et audiant, qui oderunt me, et confundantur.
12 Quia tu, Domine, auxiliatus es mihi, et consolatus es me.
Alcuinus HOME