Alcuinus, Officia per ferias, COLLECTIO PSALTERII BEDAE., XLIX.
| 1 | Fortis Deus Dominus locutus est: non propter victimas tuas arguam te: et holocaustomata tua coram me sunt semper. |
| 2 | Non accipiam de domo tua vitulum, neque de gregibus hircos: mea sunt enim omnia animalia silvarum. |
| 3 | Scio omnes aves montium, et universitas agri mecum est. |
| 4 | Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis, et plenitudo eius. |
| 5 | Immola Deo laudes, et redde Altissimo vota tua. |
| 6 | Et invoca me in die tribulationis: liberabo te, et glorificabis me. |
| 7 | Qui immolat confessionem, glorificat me; et qui ordinate ambulat, ostendam ei salutare meum. |