Alcuinus, Officia per ferias, COLLECTIO PSALTERII BEDAE., XXXIII.
| 1 | Benedicam Domino in omni tempore, semper laus eius in ore meo. |
| 2 | Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius pariter. |
| 3 | Quaesivi Dominum, et exaudivit me; et de omnibus angustiis meis liberavit me. |
| 4 | Gustate, et videte, quoniam bonus est Dominus: beatus vir qui sperat in eo. |
| 5 | Timete Dominum sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum. |
| 6 | Quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum. |
| 7 | Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex eis non confringetur. |
| 8 | Redimet Dominus animas servorum suorum. |