monumenta.ch > Alcuinus > PSALMUS DE ASCENSIONE.
Alcuinus, Officia per ferias, ITEM PSALMUS DE EADEM. <<<     >>> FERIA ITEM VI ORATIO SANCTI CYPRIANI MARTYRIS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS DE ASCENSIONE.

1 (PSAL. VIII.) Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos.
2 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
3 Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quae tu fundasti.
4 Quid est homo, quod memor es eius: aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum.
5 Omnia subiecisti sub pedibus eius: oves et boves universas, insuper et pecora campi.
6 Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
7 Domine Dominus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Ut supra.
8 Ascendit Deus in iubilo.
9 Regnabit Deus super gentes.
10 Oratio.
11 Quid est homo, Domine, quod memor es eius? aut cur es tu filius hominis, nisi ut eum, ne in perpetuum periret, redimeres? Da ergo nobis auxilium necessarium, qui dedisti pro nobis sanguinem pretiosum; et praesta, ut quos mors tua redimit, eorum te vita glorificet.
12 Secundum nomen tuum, Deus.
13 Exaudivit de templo sancto suo vocem meam.
14 Psallite Deo nostro, quoniam rex omnis terrae Deus.
15 Oratio.
16 Admirabile nomen tuum, omnipotens Domine, supplices exoramus, ut qui omnem creaturam mundi ad usus hominum subiecisti, nos ad tuae servitutis officium dignos digneris efficere.
17 Per.
18 Item Oratio.
19 Exaudi, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus; orationes nostras, quas pietati tuae fundimus in memoriam sacrae incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionis Domini nostri Iesu Christi, qui pro nobis incarnari, nasci, mori, resurgere, coelosque ascendere, nostram sua virtute captivitatem ducens captivam, dignatus est; eius gubernatione, protectione, misericordia, a cunctis muniamur diabolicae fraudis insidiis, qui tecum vivit in unitate Spiritus sancti per immortalia saecula saeculorum.
Alcuinus HOME

bmv405.5