Alcuinus, Officia per ferias, ITEM PSALMUS DE EADEM.
| 1 | (PSAL. XXIX.) Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me: nec delectasti inimicos meos super me. |
| 2 | Domine Deus meus, clamavi ad te: et sanasti me. |
| 3 | Domine, eduxisti ab inferno animam meam: salvasti me a descendentibus in lacum. |
| 4 | Psallite Domino sancti eius: et confitemini memoriae sanctitatis eius. |
| 5 | Quoniam ira in indignatione eius: et vita in voluntate eius. |
| 6 | Ad vesperum demorabitur fletus: et ad matutinum laetitia. |
| 7 | Ego autem dixi in abundantia mea: non movebor in aeternum. |
| 8 | Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. |
| 9 | Avertisti faciem tuam a me: et factus sum conturbatus. |
| 10 | Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. |
| 11 | Quae utilitas in sanguine meo, dum descendero in corruptionem? Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Audivit Dominus, et misertus est mei: Dominus factus est adiutor meus. |
| 12 | Convertisti planctum meum in gaudium mihi: concidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. |
| 13 | Ut cantet tibi gloria mea et non compungar: Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. |
| 14 | Ut supra. |
| 15 | Ego dormivi. |
| 16 | Oratio. |
| 17 | Susceptor omnium clementissime Deus, ne permittas delectari inimicos nostros super nos; sed ita nos tua virtute corrobora, ut conversum planctum nostrum in sanctitatis tuae gaudium, memoria iugiter excolamus. |
| 18 | Per. |
| 19 | Alia. |
| 20 | Audi, Domine, et miserere nostri, et confitentes memoriae sanctitatis tuae, laetitia confessionis accinge: et quia in voluntate tua vita est nostra, voluntatis ipsius munus impertire; ut dum nobis vita ex voluntate tua tribuitur, voluntas tua vitae ipsius munere impleatur. |
| 21 | Per. |