monumenta.ch > Alcuinus > ORATIO ISIDORI PRO OMNIBUS CHRISTIANIS. > ITEM PSALMUS DE EADEM. > PSALMUS. > ORATIO EUGENII TOLETANI EPISCOPI. > collecta. > ORATIO SANCTI BENEDICTI. > GRATIARUM ACTIO. > HYMNUM DOMINICALE. > 9 > PSALMUS. > ORATIO. > PSALMUS. > 8 > 11 > FERIA II. CONFESSIO PECCATORUM PURA ALCUINI. > QUARTA FERIA. > PSALMUS. > In qua pro suis peccatis veniam postulat. > 2 > 12 > TERTIA FERIA. > littera o > ITEM SABBATO IN HONORE OMNIUM SANCTORUM ORATIO SANCTI GREGORII PAPAE. > PSALMUS DE RESURRECTIONE.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS DE PASSIONE DOMINI. <<<     >>> ITEM PSALMUS DE EADEM.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS DE RESURRECTIONE.

1 (PSAL. III.) Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? multum surgunt [Al., multi insurgunt] adversum me.
2 Multi dicunt animae meae, non est salus ipsi in Deo eius.
3 Tu autem, Domine, susceptor meus: gloria mea, et exaltans caput meum.
4 Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo.
5 Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi: quia Dominus suscepit me.
6 Non timebo millia populi circumdantis me, exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus.
7 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa, dentes peccatorum contrivisti.
8 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
9 Ut supra.
10 Tenuisti manum dexteram meam.
11 Oratio.
12 Effunde, Domine, benedictionem tuam super populum tuum, ut tua resurrectione muniti, non timeamus ab adversantium vitiorum malitia circumdari.
13 Per.
14 Alia.
15 Domine, contra multiplicationem tribulationum nobis fortis propugnator accurre, et adversus multitudinem insurgentium in nos pius defensor assiste, sitque benedictio tua super populum tuum: ut qui salutem animae nostrae in te esse negant, te salvatorem nostrum ipsa sua expugnatione cognoscant.
Alcuinus HOME

bmv405.74

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik