Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS DE PASSIONE DOMINI.
| 1 | (PSAL. XXXIV.) Iudica, Domine, nocentes me: expugna impugnantes me. |
| 2 | Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi. |
| 3 | Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animae meae, salus tua ego sum. |
| 4 | Confundantur et revereantur; quaerentes animam meam. |
| 5 | Avertantur retrorsum, et confundantur: cogitantes mihi mala. |
| 6 | Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. |
| 7 | Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. |
| 8 | Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobaverunt animam meam. |
| 9 | Veniat illi laqueus, quem ignorat, et captio quam abscondit, apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. |
| 10 | Anima autem mea exsultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo. |
| 11 | Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripies inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum. |
| 12 | Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me. |
| 13 | Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animae meae. |
| 14 | Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. |
| 15 | Humiliabam in ieiunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. |
| 16 | Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar. |
| 17 | Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi. |
| 18 | Dissipati sunt nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis. |
| 19 | Domine, quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. |
| 20 | Confitebor tibi in Ecclesia magna: in populo gravi laudabo te. |
| 21 | Non supergaudeant mihi, qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. |
| 22 | Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant. |
| 23 | Et dilataverunt super me os suum, dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. |
| 24 | Vidisti, Domine, ne sileas: Domine, ne discedas a me. |
| 25 | Exsurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam. |
| 26 | Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus: et non supergaudeant mihi. |
| 27 | Non dicant in cordibus suis: Euge, euge! animae nostrae, nec dicant: devorabimus eum. |
| 28 | Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. |
| 29 | Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me. |
| 30 | Exsultent et laetentur qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. |
| 31 | Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam. |
| 32 | Ut supra. |
| 33 | Adiutor et liberator meus esto, Domine, ne moreris. |
| 34 | Oratio. |
| 35 | Protectio salusque animae nostrae, operi nos galea spei, et scuto inexpugnabilis munimenti; ut a te in causis nostrae necessitatis adiuti, mereamur cum te diligentibus laetitia et exsultatione perfundi. |
| 36 | Per. |
| 37 | Alia Oratio. |
| 38 | Domine, quando respicies, dicesque nobis: salus vestra ego sum? Et ad solitudinem atque implorationem nostram quando propitius convertes? Ad quam iam convertere, Domine, et intende iudicium nostrum, et ipse iudicantes nos fortis propugnator expugna; ut oratio nostra, quae nunc in sinum nostrum pro secretorum suorum compunctione convertitur, ante conspectum tuum purgata, cordis gemitu dirigatur. |