monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 5 > PSALMUS. > littera c > littera d > 3 > 2 > PSALMUS. > 3 > HYMNUS FORTUNATI DE NATIVITATE ET CRUCE CHRISTI. > ET PRECES. > LITANIAE UT SUPRA. > 2 > PSALMUS DE INCARNATIONE.
Alcuinus, Officia per ferias, EIUSDEM. <<<     >>> PSALMUS DE PASSIONE DOMINI.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS DE INCARNATIONE.

1 (PSAL. II.) Quare fremuerunt gentes: et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius.
2 Dirumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
3 Qui habitat in coelis, irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
4 Tunc loquetur ad eos in ira sua: et in furore suo conturbabit eos.
5 Ego autem constitutus sum Rex ab oe super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius.
6 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
7 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
8 Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos.
9 Et nunc, reges, intelligite: erudimini qui iudicatis terram.
10 Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
11 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta.
12 Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.
13 Ut supra.
14 Exortum est in tenebris.
15 Suscepimus Deus misericordiam tuam.
16 Oratio.
17 Effice nos, Domine, tanquam fructuosissimum lignum ante conspectum tuum, ut tuis imbribus mitigati, mereamur tibi suavium fructuum ubertate placere.
18 Per.
19 Alia.
20 Servientes tibi, Domine, ob metum in timore iudicii, exsultantes cum tremore propter fiduciam spei, doce nos apprehendere disciplinam, qui iudicas terram, ut te propitiante veteris hominis figulum confringentes exterioris terrae purgamenta calcemus.
Alcuinus HOME

bmv405.74