monumenta.ch > Alcuinus > littera t > EIUSDEM.
Alcuinus, Officia per ferias, HYMNUS FORTUNATI DE NATIVITATE ET CRUCE CHRISTI. <<<     >>> PSALMUS DE INCARNATIONE.

Alcuinus, Officia per ferias, EIUSDEM.

1 Crux benedicta nitet, Dominus qua carne pependit,
Atque cruore suo vulnera nostra lavit.
2 Mitis amore pio pro nobis victima factus,
Traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves.
3 Transfixis palmis ubi mundum clade redemit,
Atque suo clausit funere mortis iter.
4 Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis,
Quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum.
5 Fertilitate potens, o dulce et nobile lignum!
Quando tuis ramis tam nova poma geris.
6 Cuius odore novo defuncta cadavera surgunt,
Et redeunt vitae qui caruere die.
7 Nullum uret aestus sub frondibus arboris huius,
Luna nec in noctem, sol neque meridie.
8 Tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum,
Spargis et ornatas flore recente comas.
9 Appensa est vitis inter tua brachia, de qua
Dulcia sanguineo vina rubore fluunt.
Alcuinus HOME

bmv405.74