monumenta.ch > Quintilianus > 4 > 5 > PSALMUS. > littera c > littera d > 3 > 2 > PSALMUS. > 3 > HYMNUS FORTUNATI DE NATIVITATE ET CRUCE CHRISTI. > ET PRECES. > LITANIAE UT SUPRA. > 2 > PSALMUS DE INCARNATIONE. > QUOTIDIE PRO FAMILIARIBUS.
Alcuinus, Officia per ferias, DEPRECATIO Quam papa Gelasius pro universali Ecclesia constituit canendam esse. <<<     >>> FERIA VI. IN MEMORIAM INCARNATIONIS, PASSIONIS ET RESURRECTIONIS, SIVE ASCENSIONIS DOMINI.

Alcuinus, Officia per ferias, QUOTIDIE PRO FAMILIARIBUS.

1 Dicamus omnes, Domine, exaudi et miserere, Domine, miserere.
2 Hanc nostram auribus tuae pietatis, clementissime Pater, orationem exaudire digneris, quam tibi, fraternae charitatis affectu stimulante, pro fratribus et sororibus nostris supplici voce fundimus, qui et quae pro nobis quotidie indefessa oratione intercedere studentes nostris se commendaverunt orationibus, nec non pro omnibus tua praestante clementia, propter nomen tuum bene nobis facientibus.
3 Et pro his qui spiritali stimulo compuncti sua nobis confessi sunt peccata.
4 Hos ergo, omnipotens Deus, omnes, quorum hic nomina scripta habentur, ab omnibus in hoc saeculo insidiis diaboli in tuo sancto conservare digneris illaesos servitio, ut in futuro tecum praemia consequi mereantur aeterna.
5 Salvos fac servos tuos.
6 Mitte eis, Domine, auxilium de sancto.
7 Nihil proficiat inimicus in eis.
8 Per merita, Domine, et orationes sanctorum omnium libera, custodi, confirma, pacifica, purifica, et dimitte eis delicta eorum, et conserva eos in nomine tuo, sicut vis et sicut scis, Domine.
9 Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum.
10 Amen.
Alcuinus HOME

bmv405.74