monumenta.ch > Quintilianus > 9 > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.

1 (PSAL. CXXXII.) Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum.
2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron.
3 Quod descendit in oram vestimenti eius: sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
4 Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.
5 Ut supra.
6 Non mortui laudabunt te, Domine.
7 Oratio.
8 Infunde, Domine, in Ecclesiam tuam charitatem fraternitatis et pacis, ut rore spiritalis unguenti aspersi, benedictionis tuae gratia iucundemur.
9 Per.
10 Alia.
11 Christe Domine, cuius sacrum nomen, unguento effuso, sapientiae comparavit odorem; da, quaesumus, unguentum verticis tui in barbam decoris populi tui, te profundente, descendere, ac in ipsa vestimenti ora, quae praesentis vitae induitur, pervenire.
12 Per Dominum.
Alcuinus HOME

bmv405.74