Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. CXXXI.) Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius. |
| 2 | Sicut iuravit Domino, votum vovit Deo Iacob. |
| 3 | Si introiero in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei. |
| 4 | Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem. |
| 5 | Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob. |
| 6 | Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae. |
| 7 | Introibimus in tabernaculum eius: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. |
| 8 | Surge, Domine, in requiem tuam: tu et arca sanctificationis tuae. |
| 9 | Sacerdotes tui induantur iustitiam: et sancti tui exsultent. |
| 10 | Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui. |
| 11 | Iuravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. |
| 12 | Si custodierint filii tui testamentum meum: et testimonia mea haec, quae docebo eos. |
| 13 | Et filii eorum usque in saeculum, sedebunt super sedem tuam. |
| 14 | Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. |
| 15 | Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. |
| 16 | Viduam eius benedicens benedicam: pauperes eius saturabo panibus. |
| 17 | Sacerdotes eius induam salutari: et sancti tui exsultatione exsultabunt. |
| 18 | Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. |
| 19 | Inimicos eius induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. |
| 20 | Ut supra. |
| 21 | Salvos fac nos, Domine Deus noster. |
| 22 | Oratio. |
| 23 | In omni ingressu nostro memor esto nobis, omnipotens aeterne Deus; indue nos sacerdotali iustitia, ut induci mereamur in tabernacula sempiterna. |
| 24 | Per. |
| 25 | Alia. |
| 26 | Exsurge, Domine, et corda nostra tibi praeparentur in requiem; sitque in singulis arcae tuae sanctificatio, meditatioque sanctitatis, et operum nostrorum lucerna, Christus Dominus noster; ut haec eo praeparante, fructu iustitiae repleamur ad gratiam, et verbo vitae contineamur ad gloriam. |
| 27 | Per. |