Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. XL.) Beatus vir, qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus. |
| 2 | Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra: et non tradat eum in animam inimicorum eius. |
| 3 | Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius: universum stratum eius versasti in infirmitate eius. |
| 4 | Ego dixi: Domine, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. |
| 5 | Inimici mei dixerunt mala mihi: quando morietur et peribit nomen eius? Et si ingrediebatur, ut videret, vana loquebatur: cor eius congregavit iniquitatem sibi. |
| 6 | Egrediebatur foras: et loquebatur in idipsum. |
| 7 | Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. |
| 8 | Verbum iniquum constituerunt adversum me: Nunquid qui dormit, non adiiciet ut resurgat? Etenim homo pacis meae in quo speravi: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. |
| 9 | Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me: et retribuam eis. |
| 10 | In hoc cognovi, quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me. |
| 11 | Me autem propter innocentiam suscepisti: et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. |
| 12 | Benedictus Dominus Deus Israel a saeculo et usque in saeculum: fiat, fiat. |
| 13 | Ut supra. |
| 14 | Dispersit, dedit pauperibus. |
| 15 | Oratio. |
| 16 | Nostrorum peccaminum mitis indultor, aeterne Deus, qui das effugere diem malum, si misericordia subsequatur egenum: fer opem, quaesumus, doloribus nostris, ut dum carnalia delicta clementer arguis, medicamentum animae placabiliter largiaris. |
| 17 | Per Dominum. |
| 18 | Alia. |
| 19 | Confirma nos in conspectu tuo, Domine, in aeternum; ut defixum iter nostrum nullo alieno sollicitetur aspectu. |
| 20 | Per. |