monumenta.ch > Alcuinus > FERIA V. CONFESSIO PECCATORUM POST ACCEPTAM QUIETEM. > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, PRO FAMILIARIBUS ORATIO. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.

1 (PSAL. XIX.) Exaudiat te Dominus in die tribulationis: protegat te nomen Dei Iacob.
2 Mittat tibi auxilium de sancto: et de Sion tueatur te.
3 Memor sit omnis sacrificii tui: et holocaustum tuum pingue fiat.
4 Tribuat tibi secundum cor tuum: et omne consilium tuum confirmet.
5 Laetabimur in salutari tuo: et in nomine Dei nostri magnificabimur.
6 Impleat Dominus omnes petitiones tuas: nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum.
7 Exaudiet illum de coelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius.
8 Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9 Ipsi obligati sunt et ceciderunt: nos autem surreximus et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem: et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
11 Ut supra.
12 Fiat misericordia tua, Domine, super nos.
13 Oratio.
14 Imple, Domine, petitiones nostras, et tanquam pinguissimum nos holocaustum assume, ut inimicorum curribus obligatis, salutaris tui opitulatione laetemur.
15 Per.
16 Alia Oratio.
17 Imple, Domine, petitiones nostras, et mitte nobis auxilium de sancto: memor esto sacrificii nostri, quod tibi non solum oblatione et oratione offertur, ac preces nostras, quas in quacunque die tibi tam manu linguae, quam genu cordis offerimus, propitius audire dignare.
18 Per.
Alcuinus HOME

bmv405.74