monumenta.ch > Alcuinus > FERIA ITEM VI ORATIO SANCTI CYPRIANI MARTYRIS. > PRO FAMILIARIBUS ORATIO.
Alcuinus, Officia per ferias, HYMNUS SANCTI AMBROSII PRO INFIRMIS. <<<     >>> PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PRO FAMILIARIBUS ORATIO.

1 Libera nos, quaesumus, Domine sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, ab omnibus vitiis, et de insidiis inimici.
2 Protege nos ab omni tribulatione et potestate iniqua, ut magnificetur nomen tuum et maiestas tua: ne dicant gentes, Ubi est Deus eorum? Deus autem noster in coelo, omnia quaecunque voluit, fecit.
3 Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege nos: ne ulla potestas humana iniqua nobis nocere valeat in anima, in corpore, in mente, in ambulando, in dormiendo, in stando, in sedendo, in visu, in auditu, in tactu, in odoratu, in gustu, in potu, in usu, in gressu, in lectione, in oratione, in sensu, in locutione, in cogitatione, in separatione, in congregatione, in itinere, in navigatione.
4 Libera nos, clemens Trinitas, ab omni malo praeterito, praesenti, et futuro: sicut liberasti servos tuos ab initio mundi, Noe a diluvio, Abraham de Ur Chaldaeorum, Lot de civitate Sodomorum, Moysen et populum Israel de mari Rubro et de manibus Pharaonis, David de manu Saulis et Goliae, Eliam et Enoch de hoc mundo, Tobiam de dolore oculorum, tres pueros de camino ignis ardentis, Susannam de manu principum, Daniel de lacu leonum, Ionam de ventre ceti, Ezechiam de infirmitate, Naaman Syrum de aegritudine, et Iesum filium Nun de praeliis Chananaeorum, Ninivem de morte minante, Isaac de gladio patris sui, Iob de tribulationibus suis, Gedeon de barbaris, Petrum de fluctibus maris et de carcere, Paulum de multis tribulationibus et periculis.
5 Sic sancta Trinitas aeterne Deus, nos famulos tuos ab omnibus in hoc saeculo insidiis diaboli liberare, et in tuo sancto conservare digneris illaesos servitio: ut in futuro tecum praemia consequi mereamur aeterna, qui vivis et regnas in saecula saeculorum.
6 Amen.
Alcuinus HOME

bmv405.74