monumenta.ch > Alcuinus > FERIA V. CONFESSIO PECCATORUM POST ACCEPTAM QUIETEM.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE CANTANDI., , PSALMUS. <<<     >>> ORATIO SANCTI BENEDICTI.

Alcuinus, Officia per ferias, FERIA V. CONFESSIO PECCATORUM POST ACCEPTAM QUIETEM.

1 Confiteor tibi, Domine, omnia peccata mea, quaecunque feci, et egi, et gessi omnibus diebus vitae meae.
2 Deus, qui creasti omnia, tu nosti peccata mea: indulge et miserere mei, quia nimium peccavi tibi, Domine, miserere mei.
3 Per intercessionem omnium angelorum atque archangelorum, miserere mei.
4 Per intercessionem patriarcharum et prophetarum miserere mei.
5 Per intercessionem apostolorum, martyrum, confessorum et virginum te deprecor, miserere mei.
6 Domine, si in te peccavi, tamen te non dereliqui, deos alienos non adoravi: miserere mei, Domine, veniam peto a te pro omnibus culpis meis.
7 Pius Deus, tibi confiteor peccata mea, quia crimina agnosco in me.
8 Deus propitius esto mihi peccatori servo tuo: non me deseras, non me derelinquas, Deus meus.
9 Pius Deus, sanctus fortis, sanctus et immortalis: misericors Deus clementissime, adiuva me peccatorem famulum tuum.
10 Da mihi cor, quod timeat te, sensum qui te intelligat, oculos qui te videant, aures quae te audiant, nares qui te odorem suscipiant.
11 Domine, mollifica cor meum durum et lapideum, qui sum cinis mortuus.
12 Salva me, Domine, vigilantem, custodi me dormientem; ut dormiam in pace, et vigilem in Christo.
13 Amen.
14 Deprecor te, Domine, ut omnes, qui mihi bona volunt aut faciunt, redde illis in aeternum: et si qui mihi mala volunt aut faciunt, da illis indulgentiam.
15 Misericors Deus, da mihi famulo tuo remissionem peccatorum, et finem perfectum; perduc me ad viam salutis.
16 Alia oratio.
17 Fiat mihi quaeso, Domine, fides firma in corde, galea salutis in capite, signum Christi in fronte, verbum veritatis in ore, voluntas bona in mente, dilectio Dei in pectore, praecinctio castitatis in circuitu, honestas in actione, sobrietas in conscientia, humilitas in prosperitate, patientia in tribulatione, spes in Creatore, perseverantia usque in finem, amor vitae aeternae.
18 Praestante Domino
Alcuinus HOME

bmv405.74