monumenta.ch > Alcuinus > PSALMUS.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE CANTANDI., , PSALMUS. <<<    

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE CANTANDI., PSALMUS.

1 (PSAL. XXXIX.) Exspectans exspectavi Dominum: et intendit mihi.
2 Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis.
3 Et statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos.
4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro.
5 Videbunt multi et timebunt: et sperabunt in Domino.
6 Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates, et insanias falsas.
7 Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua, et cogitationibus tuis non est, qui similis sit tibi.
8 Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.
9 Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi.
10 Holocaustum et pro peccato non postulasti: tunc dixi, ecce venio.
11 In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
12 Annuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna: ecce labia mea non prohibebo, Domine tu scisti.
13 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi.
14 Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a consilio multo.
15 Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me, misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
16 Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem.
17 Multiplicatae sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me.
18 Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine ad adiuvandum me respice.
19 Confundantur et revereantur simul: qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.
20 Convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
21 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge.
22 Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te, et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
23 Ego autem mendicus sum et pauper: Dominus sollicitus est mei.
24 Adiutor meus et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.
25 Ut supra.
26 Exsurge, Domine, in requiem tuam.
27 Iusti in perpetuum vivent.
28 Oratio.
29 Partem beatae resurrectionis obtineant, Domine, animae servorum tuorum, vitamque aeternam habere mereantur in coelis, per te Christe Iesu, qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per immortalia saecula saeculorum.
30 Amen.
31 Alia oratio.
32 Exspectatio tuorum unica famulorum, Deus, quem venturum in mundum caput libri principalis edocuit: insere, precamur, legem tuam in medio cordis nostri, ut tuas . . . . . nuntiantes ab imminentibus periculis eruamur.
33 Per.
34 Oratio pro qualicunque homine defuncto.
35 Omnipotens et misericors Deus, tuam deprecamur clementiam, quia iudicio tuo et nascimur et finimur: ut animam fratris nostri, quem tua pietas de incolatu huius mundi transire praecepit, in requiem aeternam suscipias, et in consortio electorum tuorum in resurrectione sociari permittas, ut in aeterna beatitudine una cum illis sine fine permaneat.
36 Per.
37 Animam, quam redemisti, suscipe Domine, cum servis tuis; et qui te confessus est in vita communi, constituas eum in vita perenni.
38 Alia oratio.
39 Libera, Domine, animam servi tui de periculis infernorum, et de periculis tenebrarum, et de persecutionibus multis, et de flammarum gehennae ignibus.
40 Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Abraham de Ur Chaldaeorum.
41 Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Loth de civitate Sodomorum.
42 Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti populum Israel de manu Aegyptiorum.
43 Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Moysem de manu Pharaonis, qui antecedebat populum Israel in deserto.
44 Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti David de manu Saulis, et de manu Goliae gigantis.
45 Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Eliam et Enoch de hoc mundo.
46 Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti tres pueros de camino ignis ardentis.
47 Libera, Domine, animam servi tui, sicut liberasti Susannam de manu principum.
48 Libera Domine, animam servi tui, sicut liberasti Daniel de lacu leonum.
49 Sicut liberasti, Domine, Ionam de ventre ceti, sic animam fratris nostri ab omnibus periculis poenarum liberare digneris, et bonis aeternis cum electis tuis eam perfrui iubeas.
50 Per.
51 In memoria aeterna.
52 Requiem aeternam.
53 Requiescant in pace.
Alcuinus HOME



Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE CANTANDI., , PSALMUS. <<<    
monumenta.ch > Alcuinus > PSALMUS.