Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE CANTANDI., PSALMUS.
| 1 | (PSAL. LXIII.) Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam. |
| 2 | Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem. |
| 3 | Quia exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram: ut sagittent in occultis immaculatum. |
| 4 | Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. |
| 5 | Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. |
| 6 | Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus. |
| 7 | Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. |
| 8 | Conturbati sunt omnes qui videbant eos: et timuit omnis homo. |
| 9 | Et annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. |
| 10 | Laetabitur in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde. |
| 11 | Ut supra. |
| 12 | Adiutor in opportunitatibus, in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. |
| 13 | Sperent in te omnes, qui noverunt nomen tuum Domine; quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine. |
| 14 | Deus qui sedes super thronum, et iudicas aequitatem, esto refugium pauperum, quia tu solus laborem et dolorem consideras. |
| 15 | Oratio. |
| 16 | Tutela omnium credentium, Deus, custodi Ecclesiam tuam a conventu malignantium, qui eam occultis iaculis oppugnare nituntur: ut te salubri rectoque retinens intellectu, iustorum meritis perpetualiter collaetetur. |