monumenta.ch > Alcuinus > PSALMUS.
>>> Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE CANTANDI., PSALMUS.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE CANTANDI., PSALMUS.

1 (PSAL. XXI.) Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
2 Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi.
3 Tu autem in sancto habitas, laus Israel.
4 In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos.
5 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi.
6 Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum et abiectio plebis.
7 Omnes videntes me, deriserunt me: ocuti sunt labiis, et moverunt caput.
8 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
9 Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae.
10 In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu; ne discesseris a me.
11 Quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
12 Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me.
13 Aperuerunt super me os suum: sicut leo rapiens et rugiens.
14 Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea.
15 Factum est cor meum tanquam cera liquescens, in medio ventris mei.
16 Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circum dederunt me canes multi: consilium malignantium obsedit me.
18 Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea.
19 Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea animam meam: et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum.
25 Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis.
26 Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
27 Apud te laus mea in Ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum.
28 Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi.
29 Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae.
30 Et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.
31 Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur gentium.
32 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae: in conspectu eius cadent omnes, qui descendunt in terram.
33 Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi.
34 Annuntiabitur Domino generatio ventura: et annuntiabunt coeli iustitiam eius populo, qui nascetur, quem fecit Dominus.
35 Ut supra.
36 Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? multi insurgunt adversum me.
37 Multi dicunt animae meae, non est foedus [Al., salus] ipsi in Deo eius.
38 Tu autem, Domine, susceptor meus es: gloria mea, et exaltans caput meum.
39 Oratio.
40 Caput misericordiae Deus, qui propter nos descendens in uterum, addictus ligno, perfossus clavo, vestimentis insuper sorte divisis, surrexisti liber ab infernis: precamur, ut huius sancti commercii non immemor sis, populi ab hoste leonis ereptor, qui fuisti quondam patribus in te sperantibus liberator.
41 Per Dominum.
Alcuinus HOME



>>> Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI PRO QUACUNQUE TRIBULATIONE CANTANDI., PSALMUS.
monumenta.ch > Alcuinus > PSALMUS.