| 1 | O Dee cunctipotens animae dator, o Dee Christe Cuius ab ore Deus subsistit spiritus unus, Te moderante regor, te vitam principe duco: Iudice te pallens trepido, te iudice eodem Spem capio fore, quidquid ago, veniabile apud te, Quamlibet indignum venia, faciamque loquarque, Confiteor, dimitte libens, et parce fatenti. |
| 2 | Omne malum merui, sed tu, bonus arbiter, aufer Quod merui; meliora favens largire precanti. |
| 3 | Dona animae quandoque meae, cum corporis huius Liquerit hospitium, nervis, cute, sanguine, felle Os sibi exstructum corrupta quod incola luxu Heu nimium complexa fovet, cum flebilis hora Clauserit hos orbes, et conclamata iacebit Materies, oculisque suis mens nuda fruetur, Ne cernat truculentum aliquem de gente latronum Immitem, rabidum, vultuque et voce minacem, Terribilem, qui me maculosum aspergine morum In praeceps ut praedo trahat, nigrisque ruentem Immergat specubus cuncta exacturus ad usque Quadrantem minimum damnosae debita vitae. |
| 4 | Multa in thesauris patris est habitatio, Christe, Disparibus secreta locis. |
| 5 | Non posco beata In regione domum, sint illic castra virorum. |
| 6 | Agmina, pulvereum quae dedignantia censum Divitias petiere tuas, sit flore perenni Candida virginitas animum castrata recisum. |
| 7 | At mihi tartarei satis est si nulla ministri Occurrat facies, avidae nec flamma gehennae Devoret hanc animam, mersam fornacibus imis Esto, cavernoso, quia sic pro labe necesse est Corporea, tristis me sorbeat ignis Averno. |
| 8 | Statim mitificos incendia lenta vapores Exhalent, aestuque calor languente tepescat. |
| 9 | Lux immensa alios, et tempora iuncta coronis Glorificet, me poena levis clementer adurat. |
| 10 | Item preces de charitatis dono. |
| 11 | Diligam te, Domine, fortitudo mea. |
| 12 | De laude Dei. |
| 13 | Benedicam Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo. |
| 14 | Pro fide. |
| 15 | Domine auge nobis fidem. |
| 16 | Pro spe. |
| 17 | Exaudi nos Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae. |
| 18 | Pro custodia Dei. |
| 19 | Custodi me, Domine, ut pupillam oculi: sub umbra alarum tuarum protege nos. |
| 20 | Pro conversione. |
| 21 | Domine, dimitte me, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. |
| 22 | Pro fortitudine. |
| 23 | Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus: Deus meus, misericordia eius praeveniet me. |
| 24 | Pro gratia Dei. |
| 25 | Misericordia tua praeveniet me, et misericordia tua subsequatur me omnibus diebus vitae meae. |
| 26 | Pro extremo die. |
| 27 | Quoniam tu es protector meus, Domine, in manus tuas commendabo spiritum meum. |
| 28 | Pro tentatione. |
| 29 | Erue, Domine, a framea animam meam: et de manu canis unicam meam. |
| 30 | O Domine, libera animam meam, misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur. |
| 31 | Pro visione Dei. |
| 32 | Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. |
| 33 | Ut videam voluntatem [L., voluptatem] Domini, et visitem templum eius. |
| 34 | Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. |