Alcuinus, Officia per ferias, ORATIO SANCTI AUGUSTINI.
| 1 | Tibi soli, Domine, peccavi, quia nullus hominum sine peccato: et ideo tibi soli peccavi, quia tu solus es sine peccato. |
| 2 | Da, Domine, misericordiam misero, qui tandiu pepercisti criminoso. |
| 3 | Aspice ad infelicem pietas immensa. |
| 4 | Respice crudelem misericordia publica. |
| 5 | Pene desperatus ad omnipotentem venio, vulneratus ad medicum curro. |
| 6 | Serva, Domine, pietatem mensuetudinis, qui tandiu suspendisti gladium ultionis. |
| 7 | Dele numerositatem criminum multitudine misericordiarum. . . Hic nonnulla desunt. |
| 8 | Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. |
| 9 | Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me? Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus, et conturbatus. |
| 10 | In me transierunt irae tuae: et terrores tui conturbaverunt me. |
| 11 | Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. |
| 12 | Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. |
| 13 | Oratio. |
| 14 | Redemptor omnium, ineffabilisque Salvator Deus, qui pro nobis inferna penetrans, factus es inter mortuos liber: exaudi matutinam precem: miserere, Domine, familiae, et erue nos ab inimici insidiantis pessima servitute. |
| 15 | Per. |
| 16 | Alia oratio. |
| 17 | Palma totius beatitudinis Deus, qui fideles tuos, ut in lege tua ambulent, testimonia tua scrutentur, mandata custodiant, salubris provisor informas: concede nobis iustificationes tuas toto corde quaerere, eloquia intelligere, mirabilia praedicare: ut qui hactenus quasi perditae oves erravimus, tuis piis humeris restitui paradiso gloriemur. |
| 18 | Per. |
| 19 | Litania ut supra. |
| 20 | Deus, propitius esto mihi peccatori. |
| 21 | Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi. |
| 22 | Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. |
| 23 | Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim. |
| 24 | Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me: et ab alienis parce servo tuo. |
| 25 | Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. |
| 26 | Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. |
| 27 | Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, dele iniquitatem meam. |