Alcuinus, Officia per ferias, PSALMUS.
| 1 | (PSAL. XXIV.) Ad te Domine levavi animam meam: Deus meus in te confido, non erubescam. |
| 2 | Neque irrideant me inimici mei: etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. |
| 3 | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. |
| 4 | Vias tuas, Domine, demonstra mihi: et semitas tuas edoce me. |
| 5 | Dirige me in veritate tua, et doce me: quia tu es Deus Salvator meus, et te sustinui tota die. |
| 6 | Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. |
| 7 | Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. |
| 8 | Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. |
| 9 | Dulcis et rectus Dominus: propter hoc legem dabit delinquentibus in via. |
| 10 | Diriget mansuetos in iudicio: docebit mites vias suas. |
| 11 | Universae viae Domini misericordia et veritas: requirentibus testamentum eius, et testimonia eius. |
| 12 | Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo: multum est enim. |
| 13 | Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via, quam elegit. |
| 14 | Anima eius in bonis demorabitur: et semen eius haereditabit terram. |
| 15 | Firmamentum est Dominus timentibus eum: et testamentum ipsius ut manifestetur illis. |
| 16 | Oculi mei semper ad Dominum: quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. |
| 17 | Respice in me, et miserere mei: quia unicus et pauper sum ego. |
| 18 | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me. |
| 19 | Vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea. |
| 20 | Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: et odio iniquo oderunt me. |
| 21 | Custodi animam meam et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te. |
| 22 | Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te. |
| 23 | Libera Deus Israel ex omnibus iniquitatibus suis. |
| 24 | Ut supra. |
| 25 | Ego dixi, Domine, miserere mei: sana animam meam, quoniam peccavit tibi. |
| 26 | Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi: miserere mei, et exaudi me. |
| 27 | Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam, Domine, requiram. |
| 28 | Oratio. |
| 29 | Libera nos ab omnibus angustiis nostris, mitissime Deus, qui ad te animas nostras erigimus: obliviscere, quaesumus, delicta iuventutis, et ignorantiae prioris; et si quid negligenter deliquimus, clementer ignosce. |
| 30 | Per. |