Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI POENITENTIALES., PSALMUS.
| 1 | (PSAL. LV.) Miserere mei Deus, quoniam conculvavit me homo: tota die impugnans tribulavit me. |
| 2 | Conculcaverunt me inimici mei tota die: quoniam multi bellantes adversum me. |
| 3 | Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. |
| 4 | In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo, quid faciat mihi caro. |
| 5 | Tota die verba mea exsecrabantur: adversum me omnes cogitationes eorum in malum. |
| 6 | Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt. |
| 7 | Sicut sustinuerunt animam meam, pro nihilo salvos facies illos: in ira populos confringes. |
| 8 | Deus vitam meam annuntiavi tibi: posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. |
| 9 | Sicut et in promissione tua: tunc convertentur inimici mei retrorsum. |
| 10 | In quacunque die invocavero te: ecce cognovi quoniam Deus meus es. |
| 11 | In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo, quid faciat mihi homo. |
| 12 | In me sunt Deus vota tua; quae reddam laudationes tibi. |
| 13 | Quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium. |
| 14 | Ut supra. |
| 15 | Quoniam probasti nos Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. |
| 16 | Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro: imposuisti homines super capita nostra. |
| 17 | Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione; et vana salus hominis. |
| 18 | Oratio. |
| 19 | Transfer, Domine, iniquitatem familiae huius sub tuarum alarum umbra sperantis, ut missam de coelo misericordiam tuam, a nequissimis, quibus insidiamur, foveis eruamur. |
| 20 | Per. |
| 21 | Litania ut supra. |
| 22 | In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. |
| 23 | Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. |
| 24 | Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam, auribus percipe Deus Iacob. |
| 25 | Protector noster aspice Deus, et respice in faciem Christi tui. |
| 26 | Nunquid in aeternum irasceris nobis, aut extendes iram tuam a generatione in generationem? Deus tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te. |
| 27 | Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. |
| 28 | Respice in me, et miserere mei; quia unicus et pauper sum ego. |
| 29 | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt, de necessitatibus meis erue me. |
| 30 | Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. |
| 31 | Ego autem in te speravi, Domine, dixi: Deus meus es tu, in manibus tuis sortes meae. |
| 32 | Eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me. |
| 33 | Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua, Domine, non confundar, quoniam invocavi te. |
| 34 | Ne memineris, Domine, iniquitatum nostrarum antiquarum, cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis. |
| 35 | Oratio. |
| 36 | Adiuva nos, Deus salutaris noster, propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos, et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. |
| 37 | Dimitte, Deus, peccata nostra, et tribue nobis misericordiam tuam oris nostri deprecatus alloquio, ac humilitatem attende, vincula solve, delicta dele, tribulationem inspice, adversitatem repelle, effectumque petitionis nostrae largiens et benignus clementer exaudi. |
| 38 | Per. |
| 39 | Omnipotens sempiterne Deus, qui subvenis in periculis et necessitatibus laborantibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, qui nos in angustiis et necessitatibus nostris laborantes, consolationibus foveat tuis, quibus et de praesenti tribulatione consequamur auxilium, et aeterna remedia comprehendere valeamus. |
| 40 | Per. |