monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4 > 7 > 8 > 7 > 4 > XIV. > 5 > 3 > 7 > 2 > 2 > 3 > 2 > I. > PSALMUS VI.
Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI POENITENTIALES., , PSALMUS V. <<<     >>> PSALMUS VII.

Alcuinus, Officia per ferias, PSALMI POENITENTIALES., PSALMUS VI.

1 (PSAL. CXXIX.) De profundis clamavi ad te Domine: Domine exaudi vocem meam.
2 Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine.
4 Sustinuit anima mea in verbo eius: speravit anima mea in Domino.
5 A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino.
6 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
7 Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.
8 Ut supra.
9 Domine, vide humilitatem meam et laborem meum: et dimitte universa delicta mea.
10 Ne perdas, Domine, cum impiis animam meam; et cum viris sanguinum vitam meam.
11 Redime me, Domine, et miserere mei.
12 Oratio. Intendant [Cod. Reg., Intende], quaesumus Domine, pietatis tuae aures in oratione [Ibid., in orationem] supplicum, quia apud te est propitiatio peccatorum: ut non observes iniquitates nostras, sed impertias nobis misericordias tuas.
13 Per Dominum.
Alcuinus HOME